라틴어 문장 검색

His ex aequo bonoque compositis Usafer in preces admissus est, Arahario pertinaciter obstrepente, firmanteque pacem quam ipse meruit, ei quoque debere proficere, ut participi licet inferiori, et obtemperare suis imperiis consueto.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 14:1)
Qui omnes transgressi Chalcedona, praesentibus Iovianorum Herculianorumque principiis et tribunis, causas vehementius aequo bonoque spectaverunt, praeter paucas ubi veritas reos nocentissimos offerebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 3장 2:1)
ita qui olim boni aequique Cherusci, nunc inertes ac stulti vocantur;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 36장 2:1)
Cum senatu quoque vehementius aequo bonoque certatum est, adeo ut relictis sedibus solitudinem et interitum patriae suae minaretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 5:1)
Quod ab his, si tamen quibusdam forte nonnumquam tempus voluntasque erit ista cognoscere, petitum impetratumque volumus ut aequi bonique consulant, si in nostro sermone nativa Romani oris elegantia desideretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 12:1)
deinde aequum bonum testamentorum sententias voluntatesque tutatus est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장 1:1)
aut in eo, QUOD MELIUS AEQUIUS, potest ulla pars inesse fraudis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 77:7)
Caeterum equidem istuc, Chrene, Aequi bonique facio.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 5102)
iam hoc quis non videt, maximam partem orationis in tractatu aequi bonique consistere?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 14:5)
et iustus qui aequi bonique tractatum, qui leges, quaeque natura sunt omnibus datae quaeque propriae populis et gentibus constitutae, nunquam eruditiore aliquo sermone tractarit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 55:2)
Fit reus magis ex aequo bonoque quam ex iure gentium Bomilcar, comes eius, qui Romam fide publica venerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 35장11)
Et illud intellego, Quirites, omnium ora in me conuersa esse, aequos bonosque fauere--quippe mea bene facta rei publicae procedunt--, nobilitatem locum invadendi quaerere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장10)
" inter arma civilia aequi bonique famas petit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 19:11)
Nunc profecto consentire decebat ad aequum bonumque expulsa alieni cupidine, ex qua omne animi malum oritur, pietatem integritatemque cum fide ac modestia resurgere et vitia diuturno abusa regno dare tandem felici ac puro saeculo locum.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 5:1)
expulso melioris aequiorisque respectu quocumque visum est libido se impingit, nec furtiva iam scelera sunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 43:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION