라틴어 문장 검색

Quomodo principium mentem mouet, erigit aurem, Excitat auditum, cor iudicis apparat illi, Quo magis attentus, docilis magis atque benignus Redditur auditor et mentem dedicat auri;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:14)
49. Propter primam partem notandum quod ad bene exordiendum tria requiruntur, ut dicit Tullius in Nova Rhetorica, scilicet ut benevolum et attentum et docilem reddat alis auditorem;
(단테 알리기에리, Epistolae 112:1)
iubent enim exordiri ita, ut eum, qui audiat, benevolum nobis faciamus et docilem et attentum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 80:1)
id fieri tribus maxime rebus inter auctores plurimos constat, si benevolum, attentum, docilem fecerimus, non quia ista non per totam actionem sint custodienda, sed quia initiis praecipue necessaria, per quae in animum iudicis, ut procedere ultra possimus, admittimur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 14:2)
nec me quanquam magni auctores in hoc duxerint, ut non semper facere attentum ac docilem iudicem velim;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 46:1)
nam si iudicem benevolum, attentum, docilem habeo, quid amplius debeam optare, non reperio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 60:1)
hac quidam utendum semper putant, quod ea fiat causa lucidior et iudex attentior ac docilior, si scierit et de quo dicamus et de quo dicturi postea simus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 251:2)
ut in principiis, quibus ut benevoli, ut dociles, ut attenti sint qui audiant, efficiendum est propriis locis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 26장 1:2)
In ancipiti maxime benevolum iudicem, in obscuro docilem, in humili attentum parare debemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 50:2)
Nam et attentum monent Graeci ut principio faciamus iudicem et docilem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 323:1)
faciliora etiam in principiis, quod et attenti tum maxime sunt, cum omnia exspectant, et dociles magis initiis esse possunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 323:3)
ita dumtaxat ut custodiatis attente et opere compleatis mandatum et legem, quam praecepit vobis Moyses servus Domini, ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius et observetis mandata illius adhaereatisque ei ac serviatis in omni corde et in omni anima vestra ".
주님의 종 모세께서 너희에게 명령하신 계명과 율법을 명심하여 잘 지켜, 주 너희 하느님을 사랑하고 그분의 모든 길을 따라 걸으며, 그분의 계명을 지키고 그분께만 매달리면서, 마음을 다하고 목숨을 다하여 그분을 섬겨라.” (불가타 성경, 여호수아기, 22장5)
Da ergo servo tuo cor docile, ut iudicare possit populum tuum et discernere inter bonum et malum. Quis enim potest iudicare populum tuum hunc multum? ".
그러니 당신 종에게 듣는 마음을 주시어 당신 백성을 통치하고 선과 악을 분별할 수 있게 해 주십시오. 어느 누가 이렇게 큰 당신 백성을 통치할 수 있겠습니까?” (불가타 성경, 열왕기 상권, 3장9)
Nunc oculi mei erunt aperti, et aures meae attentae ad orationem eius, qui in loco isto oraverit;
이제 내가 눈을 뜨고, 이곳에서 드리는 기도에 귀를 기울이겠다. (불가타 성경, 역대기 하권, 7장15)
Animas vestras castificantes in oboedientia veritatis ad fraternitatis amorem non fictum, ex corde invicem diligite attentius,
여러분은 진리에 순종함으로써 영혼이 깨끗해져 진실한 형제애를 실천하게 되었으니, 깨끗한 마음으로 서로 한결같이 사랑하십시오. (불가타 성경, 베드로의 첫째 서간, 1장22)

SEARCH

MENU NAVIGATION