라틴어 문장 검색

Dies prima erit sancta atque sollemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis. Nihil operis facietis in eis, exceptis his, quae ad vescendum pertinent.
첫날에 거룩한 모임을 열고, 이렛날에도 거룩한 모임을 열어라. 이 두 날에는 어떤 일도 해서는 안 된다. 그러나 너희가 저마다 먹어야 할 것만은 준비해도 된다. (불가타 성경, 탈출기, 12장16)
Beati, qui custodiunt iudiciu et faciunt iustitiam in omni tempore.
행복하여라, 공정을 지키는 이들 언제나 정의를 실천하는 이들! (불가타 성경, 시편, 106장3)
ALLELUIA ALEPH. Beati immaculati in via qui ambulant in lege Domini.
행복하여라, 그 길이 온전한 이들 주님의 가르침을 따라 걷는 이들! (불가타 성경, 시편, 119장1)
Senectus enim venerabilis, non quae est diuturna, neque annorum numero computatur;
영예로운 나이는 장수로 결정되지 않고 살아온 햇수로 셈해지지 않는다. (불가타 성경, 지혜서, 4장8)
Beati, qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini.
물길이 닿는 곳마다 씨를 뿌리고 소와 나귀를 놓아 기를 수 있으리니 너희는 행복하여라. (불가타 성경, 이사야서, 32장20)
Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
행복하여라, 마음이 깨끗한 사람들! 그들은 하느님을 볼 것이다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 5장8)
Et audivi vocem de caelo dicentem: " Scribe: Beati mortui, qui in Domino moriuntur amodo. Etiam, dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis; opera enim illorum sequuntur illos ".
나는 또 “‘이제부터 주님 안에서 죽는 이들은 행복하다.’고 기록하여라.” 하고 하늘에서 울려오는 목소리를 들었습니다. 그러자 성령께서 말씀하셨습니다. “그렇다, 그들은 고생 끝에 이제 안식을 누릴 것이다. 그들이 한 일이 그들을 따라가기 때문이다.” (불가타 성경, 요한 묵시록, 14장13)
Spiritus enim sanctus in te supra excelsos sublimior, satis venerabiles sensus exprimit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 66:3)
Alter vero ita fere omnem divinorum, sacrorum et ecclesiasticae doctrinae institutionem enervarat, ut multos rebaptizari cogeret, et venerabile Dominicae signum crucis removendum penitus censeret, atque altaris sacramentum hullatenus celebrandum esse amplius astrueret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 24:6)
Postquam a te, venerabilis pater, digressus sum cum multa alacritate cordis et ad monasterium, quod nosti, festinus redii, coeperunt me obnixe hi, cum quibus, fraterna caritate detentus hospitando hactenus degui, pulsare manu sancti desiderii, ut mirabilium patratoris Edmundi regis et martyris passionem litteris digererem, asserentes, id posteris profuturum, tibi gratum, ac meae parvitatis apud Anglorum ecclesias non inutile monimentum.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 1:2)
Cui venerabili foeminae aut divina revelatione aut nimia devotione mos inolevit ut, patefacto beati martyris sepulchro quotannis in dominica caena, eius attondendo praecideret capillos et ungues.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 17:5)
Nec raro prisci heroes, quos pagina sacra Suggerit, atque olim peperit felicior aetas, Hic parva redeunt specie, cano ordine cernas Antiquos prodire, agmen venerabile, Patres.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 7:4)
Sic et foedus illud venerabile, quod inter David et Ionathan, non spes futurae utilitatis, sed virtutis contemplatio consecravit, multum utrisque novimus contulisse, cum illius industria vita sit alterius reservata, illius beneficio, huius non sit posteritas deleta.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:4)
Patriarcha vero et venerabilis sacerdos sepulcri Dominici, his auditis, pia et fidelia profert responsa:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 8:1)
Qui statim hac recognita, super infortunio ejus motus est, omnique industria et misericordia, qua potuit, apud ducem Godefridum obtinuit, quatenus ei a domino Reymero, venerabili episcopo, consilium poenitentiae daretur de hujuscemodi incestu.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 74:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION