라틴어 문장 검색

et pluit super eos sicut pulverem carne et sicut arenam maris volatilia pennata:
그들 위에 고기를 먼지처럼, 날짐승을 바다의 모래처럼 내리셨다. (불가타 성경, 시편, 78장27)
bestiae et universa pecora serpentes et volucres pennatae.
들짐승과 모든 집짐승 길짐승과 날짐승들아 (불가타 성경, 시편, 148장10)
Si viderit currum, bigam equitum, ascensorem asini et ascensorem cameli, intueatur diligenter multo intuitu ".
병거와 두 줄 기마대, 나귀 대열과 낙타 대열을 보면 주의를 기울여, 단단히 주의를 기울여 들으라고 하여라. (불가타 성경, 이사야서, 21장7)
Ecce, huc venit agmen virorum, biga equitum ". Et respondit et dixit: " Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram ".
아, 옵니다! 병거 부대가, 두 줄 기마대가 옵니다.” 그는 다시 말하였다. “무너졌습니다, 무너졌습니다, 바빌론이! 그 신상들도 모조리 땅바닥에 부서졌습니다.” (불가타 성경, 이사야서, 21장9)
Serpentes et volucres pennatae (ibid.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 3:21)
Pennatas acies, et lamentabile bellum Pygmeadum refero:
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 1:1)
Pennatis ne crede bonis, te nulla potestas In miseros armet.
(ANONYMUS NEVELETI, De equo et asino 46:20)
At nunc me Genumana per salicta Bigis raeda rapit citata nanis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIII 5:3)
vos, pennata cohors, quocumque vocaverit usus, divisa properate manu, neu marceat ulla segnities:
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:134)
pennati passim puero quo quemque vocavit umbra iacent;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae11)
sparso nox umida somno languida caeruleis invexerat otia bigis, iamque viam Pluto superas molitur ad auras germani monitu.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:154)
Venus hic invecta columbis tertia regali iungit conubia nexu, pennatique nurum circumstipantur Amores progenitam Augustis Augustorumque sororem.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:186)
in vestibulo Capitolii omissas habenas bigae, cui Victoria institerat, erupisse cella Iunonis maiorem humana speciem, statuam divi Iulii in insula Tiberini amnis sereno et immoto die ab occidente in orientem conversam, prolocutum in Etruria bovem, insolitos animalium partus, et plura alia rudibus saeculis etiam in pace observata, quae nunc tantum in metu audiuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 86장2)
circensibus spatio circi ab utraque parte producto et in gyrum euripo addito quadrigas bigasque et equos desultorios agitauerunt nobilissimi iuuenes.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 39장 2:2)
natalem suum plebeis incurrentem circensibus uix unius bigae adiectione honorari passus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 26장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION