라틴어 문장 검색

ecce ego demetam posteriora Baasa et posteriora domus eius et faciam domum tuam sicut domum Ieroboam filii Nabat.
이제 내가 바아사와 그 집안을 쓸어버리겠다. 네 집안을 느밧의 아들 예로보암의 집안처럼 만들겠다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 16장3)
Ecce ego inducam super te malum et demetam posteriora tua et interficiam de Achab quidquid masculini sexus sive impuberem sive puberem in Israel.
‘나 이제 너에게 재앙을 내리겠다. 나는 네 후손들을 쓸어버리고, 아합에게 딸린 사내는 자유인이든 종이든 이스라엘에서 잘라 버리겠다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 21장21)
Et praeoccupaverunt omnes vertices montium excelsorum et muris circumdederunt vicos, qui in eis sunt, et reposuerunt epimenia in praeparationem pugnae, quoniam nuper erant campi eorum demessi.
곧바로 높은 산꼭대기를 모두 점령하고, 지역 안에 있는 마을들에 성을 쌓으며 전쟁 준비로 양식을 저장하게 하였다. 마침 그들의 들판은 수확이 막 끝난 뒤였다. (불가타 성경, 유딧기, 4장5)
Agrum non suum demetunt et vineam peccatoris vindemiant.
그들은 들에서 꼴을 거두어들이고 악인의 포도밭에서 남은 것을 따 들이네. (불가타 성경, 욥기, 24장6)
Et, quae gladio Atropos universa demetenti solebat clypeum defensionis opponere, jam eidem stabilitate conciliationis mutuo foedere ligatur, fatique falcem in messem humani generis nimium excursare permittens, damnum nulla novi seminis pensat origine;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:44)
luxuriantis etiam supercilii fimbrias forficis patrocinio demetunt, aut ab ejusdem silva superflua exstirpando decerpunt;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:19)
Regressa est igitur columba ad vesperam, habens folium oleae, et ramum in ore suo (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:1)
Non otiose posuit et vesperam, et regressam, et habentem oleae folium, et ramulum in ore suo, ut non fugitantem virtutem arbitreris profectus futuri, si quos possit acquirere;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:3)
Ergo quasi germinantis correctionis, licet non magnum aliquod, tamen vexit insigne et folium oleae, in qua arbore oliva generatur, ex qua oleum conficitur, quo materiale hoc lumen fovetur, et tenebrarum fugatur obscuritas.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:7)
In ore quoque non frustra ramulus oleae videtur esse delatus, eo quod virtus et sapientia in sermone sui habeat claritudinem, et ipsa statim specie lumen ejus effulgeat, maxime cum pacifica loquitur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:11)
Profecti exinde Zaitham venimus locum, qui olea arbor interpretatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 7:1)
"Indidem praesens iactura nostra, sed plane crastino libet non tantum naturam, verum etiam caput quoque ipsum pessimo isto asino demetere:"
(아풀레이우스, 변신, 7권 24:8)
sic 'flaventes comae' et, quod mirari quosdam video, frondes olearum a Vergilio ' flavae ' dicuntur, sic multo ante Pacuvius aquam 'flavam' dixit et 'fulvum' pulverem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 13:2)
Atque ita cassita nidum migravit, seges a domino demessa est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 17:1)
De conversione foliorum in arbore olea brumali et solstitiali die;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VII 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION