라틴어 문장 검색

Cur tamen hos tu evasisse putes, quos diri conscia facti mens habet attonitos et surdo verbere caedit occultum quatiente animo tortore flagellum?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII75)
Semiferos partus metuendaque pignora matri moenibus et mediis auditum nocte luporum murmur et attonito pecudes pastore locutas et lapidum diras hiemes nimboque minacem sanguineo rubuisse Iovem puteosque cruore mutatos visasque polo concurrere lunas et geminos soles mirari desinat orbis:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:1)
Nondum tumultu pectus attonito carens mutavit iras quodque habet proprium furor, in se ipse saevit, Dira Furiarum loca et inferorum carcer et sonti plaga decreta turbae - si quod exilium latet ulterius Erebo, Cerbero ignotum et mihi:
(세네카, Hercules Furens 18:9)
densae caelum abscondere tenebrae nube una subitusque antemnas inpulit ignis, cum se quisque illo percussum crederet et mox attonitus nullum conferri posse putaret naufragium velis ardentibus, omnia fiunt talia, tam graviter, si quando poetica surgit tempestas, genus ecce aliud discriminis audi et miserere iterum, quamquam sint cetera sortis eiusdem pars dira quidem, sed cognita multis et quam votiva testantur fana tabella plurima;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII4)
Ne quem fallat tamquam aliquo tempore, aliquo loco profutura, ostendenda est rabies eius effrenata et attonita apparatusque illi reddendus est suus, eculei et fidiculae et ergastula et cruces et circumdati defossis corporibus ignes et cadavera quoque trahens uncus, varia vinculorum genera, varia poenarum, lacerationes membrorum, inscriptiones frontis et bestiarum immanium caveae - inter haec instrumenta collocetur ira dirum quiddam atque horridum stridens, omnibus per quae furit taetrior.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 20:1)
Quid te elevat cor tuum, et cur attonitos habes oculos?
어찌하여 자네 마음이 자네를 앗아 가 버렸나? 어찌하여 눈을 치켜뜨고 있는가? (불가타 성경, 욥기, 15장12)
Qui attonitis oculis cogitat prava, comprimens labia sua perficit malum.
눈짓하는 자는 사악한 짓을 꾸미는 사람이고 입술을 굳게 다무는 자는 악한 짓을 끝낸 사람이다. (불가타 성경, 잠언, 16장30)
generationis enim iniquae dirae sunt consummationes.
불의한 족속의 끝은 이처럼 비참하다. (불가타 성경, 지혜서, 3장19)
Fili, in mortuum produc lacrimas et, quasi dira passus, incipe lamentationem et secundum iudicium contege corpus illius et non despicias sepulturam illius.
얘야, 죽은 사람을 위해 눈물을 흘리고 극심한 고통을 겪는 이처럼 애도를 시작하여라. 죽은 사람의 처지에 따라 그 시체를 염하고 그의 장례를 소홀히 치르지 마라. (불가타 성경, 집회서, 38장16)
Quare es velut vir attonitus, ut fortis, qui non potest salvare? Tu autem in medio nostri es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos; ne derelinquas nos ".
어찌하여 당신께서는 놀란 사람처럼, 저희를 구원할 힘이 없는 용사처럼 되셨습니까? 주님, 당신께서는 저희 한가운데에 계십니다. 저희가 당신의 이름으로 불리니 저희를 버리지 마소서! 결정적 심판 (불가타 성경, 예레미야서, 14장9)
Et descendent de sedibus suis omnes principes maris et auferent pallia sua et vestimenta sua varia abicient; et induentur stupore, in terra sedebunt et attoniti et tremefacti stupebunt super te.
바다의 제후들은 모두 왕좌에서 내려와, 예복을 치우고 수놓은 옷을 벗을 것이다. 공포를 옷처럼 입고 땅바닥에 주저앉아 줄곧 떨며, 너 때문에 질겁할 것이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 26장16)
accurrit Achillēs et dīrum facinus facit.
Achilles는 달려가서 끔찍한 짓을 한다. (옥스포드 라틴 코스 1권, The death of Hector25)
Aenēās pictūrās spectat; attonitus est; nam pictūrae bellum Trōiānum dēscrībunt.
Aeneas는 그림들을 본다; 그는 놀란다; 그림들이 트로이 인들의 전쟁을 묘사하고 있었기 때문이다. (옥스포드 라틴 코스 1권, The meeting of Dido and Aeneas14)
sed tē moneō: poena dīra tē manet; sērius ōcius aut ego aut posterī ultiōnem tibi exigent.’
하지만 당신에게 경고합니다: 무시무시한 저주를 당신에게 둡니다; 느리던 빠르던, 나나 내 후손들이거나 당신에게 복수할 겁니다.' (옥스포드 라틴 코스 1권, Infēlix Dīdō29)
Psychē valdē attonita est sed cēnāculum intrat et cēnam videt parātam.
Psyche는 매우 놀라지만, 식사실에 들어가 준비된 식사를 본다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Fābula trīstis25)

SEARCH

MENU NAVIGATION