라틴어 문장 검색

Reliqua vero gestorum Achab et universa, quae fecit, et domus eburnea, quam aedificavit, cunctaeque urbes, quas exstruxit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?
아합의 나머지 행적과 그가 한 모든 일, 그가 세운 상아 궁과 그가 세운 모든 성읍에 관한 것은 이스라엘 임금들의 실록에 쓰여 있지 않은가? (불가타 성경, 열왕기 상권, 22장39)
Fecit quoque rex solium eburneum grande et vestivit illud auro mundissimo;
임금은 상아로 큰 왕좌를 만들고 그것을 순금으로 입혔다. (불가타 성경, 역대기 하권, 9장17)
Myrrha et aloe et casia omnia vestimenta tua e domibus eburneis chordae delectant te.
몰약과 침향과 계피로 당신 옷들이 모두 향기로우며 상아궁에서 흘러나오는 현악 소리가 당신을 즐겁게 합니다. (불가타 성경, 시편, 45장9)
Manus illius tornatiles aureae, plenae hyacinthis; venter eius opus eburneum distinctum sapphiris.
그이의 팔은 보석 박힌 금방망이. 그이의 몸통은 청옥으로 덮인 상아 조각이랍니다. (불가타 성경, 아가, 5장14)
collum tuum sicut turris eburnea. Oculi tui sicut piscinae in Hesebon, quae sunt ad portam Bathrabbim; nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit contra Damascum.
그대의 목은 상아탑, 그대의 두 눈은 헤스본의 밧 라삠 성문 가에 있는 못, 그대의 코는 다마스쿠스 쪽을 살피는 레바논 탑과 같구려. (불가타 성경, 아가, 7장5)
filii Rhodi negotiatores tui; insulae multae negotiatio manus tuae: dentes eburneos et ebenina reddiderunt tibi ut tributum.
드단 사람들도 너와 장사를 하였고, 또한 많은 섬이 너의 중개상으로 일하면서, 그 대가로 너에게 상아와 흑단을 지불하였다. (불가타 성경, 에제키엘서, 27장15)
Quid prelarga manus Nature possit et in quo Gracius effundat dotes, exponit in isto, In quo, pubescens tenera lanugine florum, Sideribus stellata suis, succensa rosarum Murice, terra nouum contendit pingere celum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 10:4)
Gemmis stellatam speciem themonis inignit, Argento sparsim themonem uestit et ipsi Ligni materie, que pollet honore minori, Extremus succurrit honor redimitque minorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:9)
Vertitur in sidus, stellatus sidere fame, Hic cuius dono medicine stella caducis Illuxit, contra morbos dans arma salutis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:6)
Assunt Rethorice cultus floresque colorum, Verba quibus stellata nitent, et sermo decorem Induit, et multo splendescit clausula luce.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 16:1)
[0432] Supercilia aureo stellata fulgore, non in silvam evagantia, nec in nimiam demissa pauperiem, inter utrumque medium obtinebant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:8)
Inter has, circulus elucens ad zodiaceae obliquitatis similitudinem pretiosorum lapidum stellatus, monilibus sidereae contiguitatis oscula syncopabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:34)
Quae multis stellata coloribus, in grossiorem materiam conglobata, [0437D] in terrestris elementi speciem aspirabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:141)
Tempus erat quo terra caput stellata rosarum, Contendit coelo sidere plena suo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:9)
Illic stellata cauda Tulliani pavonis rutilabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION