라틴어 문장 검색

Neque in rotundum attondebitis marginem comae nec truncabis barbam.
너희는 관자놀이의 머리를 돌아가며 깎아서는 안 된다. 너희는 수염 끝을 잘라서는 안 된다. (불가타 성경, 레위기, 19장27)
fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet; qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur.
골절은 골절로, 눈은 눈으로, 이는 이로 갚는다. 다른 사람에게 상해를 입힌 대로 자신도 상해를 입어야 한다. (불가타 성경, 레위기, 24장20)
Et insistebant trecenti viri bucinis personantes. Immisitque Dominus gladium in omnibus castris, et mutua se caede truncabant fugientes usque Bethsetta, Sareda et crepidinem Abelmehula in Tebbath.
삼백 명이 나팔을 부는 동안에, 주님께서는 온 진영에서 적들이 저희끼리 서로 칼을 들이밀게 하셨다. 그리하여 적군은 츠레라 방향으로 벳 시타까지, 타빳 근처 아벨 므홀라의 물가까지 도망쳤다. (불가타 성경, 판관기, 7장22)
Quia haec dicit Dominus: Insanabilis fractura tua, pessima plaga tua;
- 주님께서 이렇게 말씀하신다. - 너의 상처는 고칠 수 없고 너의 부상은 심하다. (불가타 성경, 예레미야서, 30장12)
truncas truncatas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4962)
Et multo me amplius hec fractura afflixit et debilitavit quam prior plaga.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 6:4)
Didicerat enim a vero David, extorquere de manibus hostium gladium, et Goliae superbissimi caput proprio mucrone truncare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:6)
Praeterea hominis cervice remota, cuius fuerit truncus penitus ignoratur, et truncatam intuenti cervicem statim erit trunci notitia manifesta.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 44:14)
Vos animae illustres heroum, umbraeque recentes, Quarum trunca jacent et adhuc stillantia crudis Corpora vulneribus, quibus haec optabilis orbi Parta quies, nondum Nassovo abducite vestro Fida satellitia, at solitis stipate catervis
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 18:4)
Fatalem quoties gruibus distrinxerat ensem, Truncavitque alas, celerique fugam absulit hosti!
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 9:3)
Hic nondum specie perfecta resurgit imago, Vultum truncata, atque inhonesto vulnere nares Manca, et adhuc deest informi de corpore multum .
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 5:3)
Non olim ciuile nefas, non Cesaris arma, Non pueri regis animum, non federa regni, Non mortis seruile genus seruosque probasset Magnus et exanimis, truncatus, nudus honore Funeris, in nuda solus iacuisset harena.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:7)
sed modicus, qui non proscribit ab ore Purpureos ignes niueique coloris honorem, Cum flos uirgineus non deffloretur in illa Nec proprium frangat Veneris fractura pudorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:3)
Illic arte noua pictor nouus, histrio ueri, Monstrat elenchorum pugnam logicesque duellum, Qualiter, ancipiti gladii mucrone choruscans, Vis logice, ueri facie truncata, recidit Falsa, negans falsum ueri latitare sub umbra;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:9)
sed mediocritatis obedientes canonibus, nec nimiae brevitatis decurtatione truncatae, a terrae superficie peregrinantes evaserant, nec portionibus superfluis terrae faciem tunicabant, sed eam brevi osculi degustatione libabant:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 74:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION