라틴어 문장 검색

licuit in Hispaniam, provinciam meam, quo iam profectus eram, cum exercitu ire meo, ubi et fratrem consilii participem ac periculi socium haberem et Hasdrubalem potius quam Hannibalem hostem et minorem haud dubie molem belli;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 420:1)
pari gloria apud Hannibalem hostesque Poenos erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 373:1)
quod ad Carthaginienses hostes Hannibalemque attineret, prospera modo essent, sicut speraret, futura, Gallicum et omitti tuto et differri posse, ultionemque eam fraudis in deorum ac populi Romani potestate fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 319:1)
et virum quidem eum egregium ducebant, sed promptiorem acrioremque quam tempora belli postularent aut hostis Hannibal;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 504:2)
castra prope Hannibalem hostem relicta sine duce, cum exercitu cui detractum foret omne quod roboris, quod floris fuerit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 651:1)
cum in Italia tam atrox bellum et Hannibalem hostem haberetis, consulem cum exercitu in Hispaniam velut ad conligendas reliquias naufragii nostri misistis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 568:1)
raro quemquam alium patriam exsilii causa relinquentem tam maestum abisse ferunt quam Hannibalem hostium terra excedentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 275:1)
sed omnia aequare unus hostis Hannibal potest.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 340:4)
cuius tantae dimicationis vatem, qui nuper decessisset, Q. Fabium haud frustra canere solitum graviorem in sua terra futurum hostem Hannibalem quam in aliena fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 360:2)
redite in suffragium et cogitate bellum Punicum in Italia et hostium ducem Hannibalem esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 317:1)
et ipsi virtutem mirabuntur hostes, et Hannibal fortis socios sciet ab se desertos ac proditos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 193:1)
Hannibal magnum terrorem hostibus morte consulis unius, volnere alterius iniectum esse ratus, ne cui deesset occasioni, castra in tumulum in quo pugnatum erat extemplo transfert.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 420:1)
si piguisset vos in Africam traicere, hodie in Italia Hannibalem et Carthaginienses hostes haberetis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 69:1)
ego non magis istos redimendos, patres conscripti, censeo quam illos dedendos Hannibali qui per medios hostes e castris eruperunt ac per summam virtutem se patriae restituerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 744:1)
hostes populi Romani, Hannibal, fuimus primum per nos ipsi quoad nostra arma, nostrae vires nos tutari poterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 567:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION