라틴어 문장 검색

Deinde cum impedimentis, ut saltatores solent calceis gravioribus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 1:9)
avus Pharsalica acie pro optumatibus ceciderat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 44장5)
Thraex et auriga, idem cantor atque saltator, battuebat pugnatoriis armis, aurigabat extructo plurifariam circo;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 54장 1:2)
et subinde matre etiam relegata paene inops atque egens apud amitam Lepidam nutritus est sub duobus paedagogis saltatore atque tonsore.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 6장 3:3)
Dic enim, Hore qui antiquitatem nobis obicis, ante cuius triclinium modo saltatricem vel saltatorem te vidisse meministi?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 4:1)
nec deerant apud Alcinoum saltatores viri, et apud Didonem Bitias sic hauriens merum ut se totum superflua eius effusione prolueret.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 14:2)
Dixi ego idem in senatu caedem te optumatium contulisse in ante diem V Kalendas Novembris, tum cum multi principes civitatis Roma non tam sui conservandi quam tuorum consiliorum reprimendorum causa profugerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 7:4)
ut enim histrioni actio, saltatori motus non quivis, sed certus quidam est datus, sic vita agenda est certo genere quodam, non quolibet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 31:1)
adde hue, si placet, unguentarios, saltatores totumque ludum talarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 193:12)
p. 342M Statu esse optimo constitutam rem publicam, quae ex tribus generibus illis, regali et optumati et populari, confusa modice nec puniendo inritet animum inmanem ac ferum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 64:1)
cum enim optumates appellantur, nihil potest videri praestabilius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 70:7)
cur in lustris et helluationibus huius calamistrati saltatoris tam eximia virtus tam diu cessavit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 6장 1:5)
in Hyrcania plebs publicos alit canes, optumates domesticos:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 107:5)
nam nec ego consumi studentem in his artibus volo, nec moduletur aut musicis notis cantica excipiat, nec utique ad minutissima usque geometriae opera descendat, non comoedum in pronuntiando nec saltatorem in gestu facio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 415:1)
nam et finitione usus est Augustus de pantomimis duobus, qui alternis gestibus contendebant, cum eorum alterum saltatorem dixit alterum interpellatorem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 174:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION