라틴어 문장 검색

luminaria sunt in capite Gorgonis, et respicit ea inimica radiatio Martis a quadrato vel ab opposita diametro;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 8:5)
Phaenomena Universi, sive Historia Naturalis et Experimentalis ad condendam Philosophiam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 5:2)
Itaque tertia pars operis complectitur Phaenomena Universi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 26:2)
Quemadmodum enim super phaenomena aetheris plura themata coeli confingi possunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 129:6)
similiter, et multo magis, super phaenomena philosophiae fundari possunt et constitui varia dogmata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 129:7)
Sunt enim artium et naturae particularia Phaenomena manipuli instar ad ingenii commenta, postquam ab evidentia rerum disjuncta et abstracta fuerint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 271:2)
quemadmodum et complura themata coeli supponi possunt, quae cum phaenomenis sat bene conveniunt, inter se tamen dissentiunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 281:5)
licet in hac differentia (de qua nunc loquimur) actiones sint ex diametro oppositae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 232:3)
Primum enim phaenomenon per anteversionem et derelictionem optime salvatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 351:6)
Altera quae consuta est et sarcita ex positionibus ex diametro inter se contrariis in capitibus nimrum fundamentalibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:30)
Nimirum scholasticos astronomis similes fuisse, qui eccentricos circulos, et epicyclos, et huiusmodi orbium machinas finxerunt, quo phaenomena servarent, et si satis scirent nihil tale revera existere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:17)
Sphera vero est semicirculi manente diametro circumductio et ad eundem locum reversio, unde prius coeperat ferri.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De circularibus vel sphericis numeris 1:10)
Estoarea rotunda, cuius diametros,id est dimensio, habeat pedes LXX.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 6:6)
Dicturumne me putatis ea quae vulgo nota sunt, quod Theocritum sibi fecerit pastoralis operis auctorem, ruralis Hesiodum, et quod in ipsis Georgicis tempestatis serenitatisque signa de Arati Phaenomenis traxerit, vel quod eversionem Troiae cum Sinone suo et equo ligneo ceterisque omnibus quae librum secundum faciunt a Pisandro paene ad verbum transcripserit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 4:2)
Cum Veteres Mechanicam (uti Author est Pappus) in verum Naturalium investigatione maximi fecerint, & recentiores, missis formis substantialibus & qualitatibus occultis, Phaenomena Naturae ad leges Mathematicas revocare aggressi sint:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION