라틴어 문장 검색

Et nemo poterat respondere ei verbum, neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.
그들은 한마디도 대답하지 못하였다. 그리고 그날부터 예수님께 감히 묻는 사람도 더 이상 없었다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 22장46)
nec enim aliter poterant audere peregrini, qui exspectabant, ut noscerent morem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7473)
aut cum nullum invenirent, ad desperationem, quasi nemo esset iam, qui posset audere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2262)
Rhodios autem tanta in pravitate animadverti ut omnis firmiores putarent quam bonos, ut hanc concordiam et conspirationem omnium ordinum ad defendendam libertatem propense non crederent esse factam, ut patientiam senatus et optimi cuiusque manere etiam nunc confiderent nec potuisse audere quemquam Dolabellam hostem iudicare, ut denique omnia quae improbi fingebant magis vera existimarent quam quae vere facta erant et a nobis docebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 15 4:3)
Parmenides Xenophanes minus bonis quamquam versibus sed tamen illi versibus increpant eorum adrogantiam quasi irati, qui cum sciri nihil possit audeant se scire dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 100:4)
solutam autem fore videbatis, nisi esset is consul qui eam auderet possetque constringere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장 1:9)
idque semel dis indignantibus ausus posse dare hoc iterum flamma prohibebere avita eque deo corpus fies exsangue, deusque, qui modo corpus eras, et bis tua fata novabis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 52:4)
hinc enim accidit dubitatio, intermissio, repetitio plus quam possunt audentibus, deinde, cum errarunt, etiam iis quae iam sciunt diffidentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 61:2)
uiderimus quid in te audere potuerit feritas hostium, libido barbarorum, licentia dominorum.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 11:7)
Si autem fallaciter atque inridenter haec scribitis, itane tandem mihi negotia vestra curanda inponitis, ut nomen eius per quem aliquid possum, audeatis non veneratione debita adtollere, sed insultatione adulatoria ventilare?
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 2:17)
paratos esse sese, posse et audere ea transire flumen, qua traductus esset equitatus.
(카이사르, 내란기, 1권 64:4)
Germanico bello confecto multis de causis Caesar statuit sibi Rhenum esse transeundum; quarum illa fuit iustissima quod, cum videret Germanos tam facile impelli ut in Galliam venirent, suis quoque rebus eos timere voluit, cum intellegerent et posse et audere populi Romani exercitum Rhenum transire.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 16장1)
appellare, temptare, sollicitare poterat, audebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 16:5)
Num potes aut audes cladi componere nostrae, nympha, tuam?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 42:15)
nihil iste nec ausus nec potuit, caelum hoc et conscia sidera testor, tantum infelicem nimium dilexit amicum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 13:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION