라틴어 문장 검색

Apertum et evidentem ita demum sustinet luna defectum, cum pleno lumine rotundata, solique contraria, ab eius orbe centum octoginta partibus (id est signo septimo) disparatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 3장 7:2)
idem gerebat et aureum vasculum in modum papillae rotundatum de quo lacte libabat:
(아풀레이우스, 변신, 11권 10:7)
Ac primo quidem squalens pilus defluit, ac dehinc cutis crassa tenuatur, venter obesus residet, pedum plantae per ungulas in digitos exeunt, manus non iam pedes sunt sed in erecta porriguntur officia, cervix procera cohibetur, os et caput rotundatur, aures enormes repetunt pristinam parvitatem, dentes saxei redeunt ad humanam minutiem, et, quae me potissimum cruciabat ante, cauda nusquam.
(아풀레이우스, 변신, 11권 13:5)
prasinae factioni ita addictus et deditus, ut cenaret in stabulo assidue et maneret, agitatori Eutycho comisatione quadam in apophoretis uicies sestertium contulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 55장 2:5)
et quondam tractum prasini agitatorem inter condiscipulos querens, obiurgante paedagogo, de Hectore se loqui ementitus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 22장 1:2)
mille talenta rotundentur, totidem altera, porro ettertia succedant et quae pars quadret aceruum.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0620)
Stat exoletus suggeritque ructanti Pinnas rubentes cuspidesque lentisci, Et aestuanti tenue ventilat frigus Supina prasino concubina flabello, Fugatque muscas myrtea puer virga.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXII4)
Et quam donabas dictis a Marte Kalendis, De nostra prasina est synthesis empta toga.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXIX2)
De prasino conviva meus venetoque loquatur, Nec facient quemquam pocula nostra reum.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLVIII12)
Saepius ad palmam prasinus post fata Neronis Pervenit et victor praemia plura refert.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXIII1)
Vicit nimirum non Nero, sed prasinus
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXIII3)
Et nomen prasini Porphyrionis habet.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXXVIII Porphyriones2)
Si veneto prasinove faves, quid coccina sumes?
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXXXI Lacernae coccineae1)
Nec tam pueri nos, quamquam erat operae pretium, ad spectaculum duxerant, quam ipse pater familiae, qui soleatus pila prasina exercebatur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 27:3)
Puer autem lippus, sordidissimis dentibus, catellam nigram atque indecenter pinguem prasina involvebat fascia panemque semissem ponebat super torum atque [hac] nausea recusantem saginabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 64:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION