라틴어 문장 검색

O prodiga rerum Luxuries, numquam parvo contenta parato, Et quaesitorum terra pelagoque ciborum Ambitiosa fames, et lautae gloria mensae, Discite, quam parvo liceat producere vitam, Et quantum natura petat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:26)
Ac primo luxurie, deinde superbie;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO NOVISSIME PARISIUS FLORUIT 1:9)
luxurie quidem his me privando quibus hanc exercebam;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO NOVISSIME PARISIUS FLORUIT 1:10)
Hieronymus ad Damasium papam de filio prodigo [Anmerkung] .
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:5)
Quorum opinionem beatus quoque Hieronymus secutus homilia illa de filio prodigo inter caetera sic ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:19)
Sapiens tamen amator divitias non abiicit tanquam prodigus consuevit dispensator abiicere, sed iuxta patrimonii facultates suis ab initio modum ponit impendiis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 2장: 사랑이란 어떤 사람들 사이에서 이루어지나 2:6)
hinc succos terra feraces Concipit, in multam pubentia gramina surgunt Luxuriem, tenerisque virescit circulus herbis.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 5:4)
insuetos mirabitur incola culmos, Luxuriemque soli, et turgentem a sangine messem.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 2:3)
Sic, dum foecundis Cadmus dat semina sulcis, Terra tumet praegnans, animataque gleba laborat, Luxuriatur ager segete spirante, calescit Omne solum, crescitque virorum prodiga messis.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 4:3)
Militat instantis feruens audacia Turni, Ense tonans, ignara metus et prodiga uite, Ypolitique pudor Veneris subductus habenis Gaudet et excepto luget Cytherea pudore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 20:13)
Symacus in uerbis parcus sed mente profundus, Prodigus in sensu, uerbis angustus, habundans Mente, sed ore minor, fructu, non fronde beatus, Sensus diuicias uerbi breuitate coartat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:5)
Quem non erexit fastus, non gloria rerum, Non mundi deiectus amor, non lubrica fregit Luxuries, non luxus opum, non ardor habendi Succendit, non liuor edax, non anxia fedat Pestis auaricie, non laudis ceca cupido, Sed pocius donauit eum Prudencia, mundi Contemptus, rerum paupertas arctaque uictus Regula, despectus carnis, deiectio uite;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 22:2)
Hiis Pudor accessit, longe fermenta relegans Luxurie, Veneris declinans dulce uenenum, Incestusque sitim redeuntem grata Pudoris Extinguit sacies, fluctusque libidinis a se Depellit, uincitque fuga, non mente Dyonem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:21)
Non minor in donis Racio succedit et omne Diffundit munus, nunc primum prodiga donis, Iampridem que parca fuit jam parcere dono Desinit, ipsa tamen redeunt cum fenore dona.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 8:1)
Hec est gaza poli, celi thesaurus, inundans Gracia que doctos ditat, que prodiga largos Vult possessores et dedignatur auaros.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION