라틴어 문장 검색

Semiferos partus metuendaque pignora matri moenibus et mediis auditum nocte luporum murmur et attonito pecudes pastore locutas et lapidum diras hiemes nimboque minacem sanguineo rubuisse Iovem puteosque cruore mutatos visasque polo concurrere lunas et geminos soles mirari desinat orbis:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:1)
Non secus ac liquida si quando nocte cometae Sanguinei lugubre rubent, aut Sirius ardor:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 2:2)
cometae sanguinei lugubre rubent pro 'lugubriter'. cometae autem latine crinitae appellantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2721)
hinc est ergo quod modo ait 'cometae sanguinei lugubre rubent', id est noxii.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 27210)
nomen pro adverbio, ut sanguinei lugubre rubent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3383)
non secus ac liquida siquando nocte cometae sanguinei lugubre rubent aut Sirius ardor, ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris, nascitur et laevo contristat lumine caelum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 12:7)
Nec minus interea fetu nemus omne gravescit sanguineisque inculta rubent aviaria bacis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 21:2)
Reate saxum ingens visum volitare, sol rubere solito magis sanguineoque similis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 100:2)
Alpheus late rubuit Siculumque per aequor sanguineas belli rettulit unda notas agnovitque novos absens Arethusa triumphos et Geticam sensit teste cruore necem.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 1:6)
Alpheus late rubuit Siculumque per aequor sanguineas belli rettulit unda notas agnovitque novos absens Arethusa triumphos et Geticam sensit teste cruore necem.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 1:6)
Pan deus Arcadiae venit, quem vidimus ipsi sanguineis ebuli bacis minioque rubentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA X.25)
divino semita gressu claruit, augurium qualis laturus iniquum praepes sanguineo dilabitur igne cometes prodigiale rubens:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:123)
Accipe parva tuae, princeps venerande, sororis munera, quae manibus texuit ipsa suis, dumque auro phalerae, gemmis dum frena renident, hac uterum zona cinge frementis equi, sive illum Armeniis aluerunt gramina campis turbidus Argaea seu nive lavit Halys, sanguineo virides morsu vexare smaragdos et Tyrio dignum terga rubere toro.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De zona equi regii missa Honorio Augusto a Serena.1)
Indum sanguineo veluti violaverit ostro siquis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa alba rosa:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 3:7)
Quippe qui ' rufus' color a rubore quidem appellatus est, sed cum aliter rubeat ignis, aliter sanguis, aliter ostrum, aliter crocum, aliter aurum, has singulas rufi varietates Latina oratio singulis propriisque vocabulis non demonstrat omniaque ista significat una 'ruboris' appellatione, nisi cum ex ipsis rebus vocabula colorum mutuatur et ' igneum' aliquid dicit et 'flammeum' et 'sanguineum' et croceum' et 'ostrinum' et 'aureum.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION