라틴어 문장 검색

ille enim cum esset consul in Gallia exoratus in convivio a scorto est ut securi feriret aliquem eorum qui in vinculis essent, damnati rei capitalis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 54:5)
Iam primum iuventus, simul ac belli patiens erat, in castris per laborem usum militiae discebat magisque in decoris armis et militaribus equis quam in scortis atque conviviis lubidinem habebant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 7장5)
nam scortum in convivio sibi amator, talos quom iacit, scortum invocat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 13)
ab iis nunc magna fugela in ganeum fugit, amicos serios aspernatur, cum adulescentulis postremissumis inter scorta et pocula puer hoc aeui conuiuium agitat.
(아풀레이우스, 변명 96:13)
Ibi pro scorto fuit, in cubiculum subrectitavit e convivio, cum) partim illorum iam saepe ad eundem modum erat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIII 3:2)
a censoribus L. Valerio Flacco et M. Porcio Catone, et belli et pacis artibus maximo, motus est senatu L. Quinctius Flamininus, T. frater, eo quod cum Galliam provinciam consul obtineret, rogatus in convivio a Poeno Philippo quem amabat, scorto nobili, Gallum quendam sua manu occiderat sive, ut quidam tradiderunt, unum ex damnatis securi percusserat rogatus a meretrice Placentina cuius amore deperibat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIX Periocha6)
Ergasilvs Iuventus nomen indidit Scorto mihi, eo quia invocatus soleo esse in convivio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 11)
neque ego umquam alienum scortum subigito in convivio, neque praeripio pulpamentum neque praevorto poculum, neque per vinum umquam ex me exoritur discidium in convivio:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 167)
Compulit illos oppido, et diverterunt ad eum. Ingressisque domum illius fecit convivium et coxit azyma, et comederunt.
그러나 롯이 간절히 권하자, 그들은 롯의 집에 들기로 하고 그의 집으로 들어갔다. 롯이 그들에게 큰 상을 차리고 누룩 안 든 빵을 구워 주자 그들이 먹었다. (불가타 성경, 창세기, 19장3)
Crevit igitur puer et ablactatus est. Fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius.
아기가 자라서 젖을 떼게 되었다. 이사악이 젖을 떼던 날 아브라함은 큰 잔치를 베풀었다. (불가타 성경, 창세기, 21장8)
Fecit ergo eis convivium, et comederunt et biberunt.
이사악은 그들에게 잔치를 베풀어 함께 먹고 마셨다. (불가타 성경, 창세기, 26장30)
Qui, vocatis omnibus viris loci ad convivium, fecit nuptias.
그러자 라반은 그곳 사람들을 모두 청해 놓고 잔치를 베풀었다. (불가타 성경, 창세기, 29장22)
Responderunt: " Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra? ".
그러나 그들은 “우리 누이가 창녀처럼 다루어져도 좋다는 말씀입니까?” 하고 말하였다. (불가타 성경, 창세기, 34장31)
reversus est ad Iudam et dixit ei: " Non inveni eam; sed et homines loci illius dixerunt mihi numquam ibi sedisse scortum ".
그는 유다에게 돌아가 말하였다. “그 여자를 찾지 못했네. 그리고 그곳 사람들이 ‘여기에는 신전 창녀가 없습니다.’ 하더군.” (불가타 성경, 창세기, 38장22)
Exinde dies tertius natalicius pharaonis erat; qui faciens grande convivium pueris suis elevavit caput magistri pincernarum et caput pistorum principis in medio puerorum suorum;
그리고 사흘째 되는 날, 그날은 파라오의 생일이어서 그는 모든 신하들에게 잔치를 베풀었다. 그러고는 헌작 시종장과 제빵 시종장을 신하들 가운데로 불러올려, (불가타 성경, 창세기, 40장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION