라틴어 문장 검색

nam etsi horum quoque temporum oratores ea consecuti sunt, quae composita et quieta et beata re publica tribui fas erat, tamen illa perturbatione ac licentia plura sibi adsequi videbantur, cum mixtis omnibus et moderatore uno carentibus tantum quisque orator saperet, quantum erranti populo persuaderi poterat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 36장 2:1)
Maximis igitur in malis hoc tamen boni assecuti videmur, ut ea litteris mandaremus, quae nec erant satis nota nostris et erant cognitione dignissima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 7:1)
in agro ubicumque fecero, mihi videor adsequi posse ut posteritas habeat religionem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 36 2:4)
ceterum ubi deserta munimenta nec facile se tantum praegressos adsecuturum videt, ad mare ac naves rediit, tutius faciliusque ita descendenti ab Alpibus Hannibali occursurus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 322:1)
Quid enim istuc sit, quod animum virilem ab ea effeminari dixit, videor ferme assequi, set quonam modo corpus quoque hominis effeminet nondum . Et ego, inquam, longe iamdiu in eo ipse quaerendo fui ac, nisi tu occupasses, ultro te hoc rogassem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, I 4:1)
quid enim aut me ostentem, qui, si vitam pro tua dignitate profundam, nullam partem videar meritorum tuorum adsecutus, aut de aliorum iniuriis querar, quod sine summo dolore facere non possum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 4 3:2)
nunc vero propter earum rerum in quibus versati sumus o splendorem et magnitudinem, nisi summam laudem ex ista provincia adsequimur, vix videmur summam vituperationem posse vitare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 14장 2:3)
Si vero adsequetur, ut talis videatur, qualem se videri velit et animos eorum ita adficiat, apud quos aget, ut eos quocumque velit vel trahere vel rapere possit, nihil profecto praeterea ad dicendum requiret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 176:1)
Omisit hic et pietatem et humanitatem, ut id, quod utile videbatur neque erat, assequi posset, et tamen muri causamopposuit, speciem honestatis nec probabilem nec sane idoneam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 51:2)
in quo ut viderer excellere non ingenio sed dolore adsequebar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 37장 3:3)
"Quid vero habet auctoritatis furor iste, quem 'divinum' vocatis ut, quae sapiens non videat, ea videat insanus, et is qui humanos sensus amiserit divinos adsecutus sit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 164:1)
Quid vero habet auctoritatis furor iste, quem divinum vocatis, ut, quae sapiens non videat, ea videat insanus, et is, qui humanos sensus amiserit, divinos adsecutus sit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 164:1)
' interdum mihi videris, Eruci, una mercede duas res adsequi velle, nos iudicio perfundere, accusare autem eos ipsos a quibus mercedem accepisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 29장 2:4)
verum tamen, Crito, si me adsequi potueris aut sicubi nanctus eris, ut tibi videbitur, sepelito.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 102:3)
adsecutus itaque est, ut aliquid eorum quoque causa videretur facere contra quos diceret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 86:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION