라틴어 문장 검색

post illud inducit, quod dictum est, primum accepisti beneficium 'nec te data dextera quondam':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 30512)
itaque minime mirum est nec Oppiam nec aliam ullam tum legem desideratam esse quae modum sumptibus mulierum faceret, cum aurum et purpuram data et oblata ultro non accipiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 44:1)
644). item Homerus talentum breve quiddam ostendit, quippe quod accepit victus, cum victori levia data sint munera.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2635)
nam cui res erepta est, est inimicus, cui data est, etiam dissimulat se accipere voluisse et maxime in pecuniis creditis occultat suum gaudium, ne videatur non fuisse solvendo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 104:2)
nunc has exspectationes habemus duas, unam quid Caesar acturus sit cum acceperit ea quae referenda ad illum data sunt L. Caesari, alteram quid Pompeius agat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 16 4:1)
Post haec peregrinis famis angustia, prout audivistis et multo * amplius, coactis, nec aditum aliquem reperientibus ad inferendos vel acquirendos cibos, prae obsidione undique constituta, quidam de humili vulgo vitam periculo destinantes, in magna ambiguitate et formidine clam procedebant ab urbe [0500B] in umbra noctis, ad portum Simeonis, quondam illic in montanis eremitae, descendentes et dato pretio a nautis et mercatoribus victum accipientes, per vepres et fruteta in tenebris ante lucem repedare solebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 72:1)
nisi duram esse putas, quae iudicem arbitrumve iure datum, qui ob rem iudicandam pecuniam accepisse convictus est, capite poenitur aut quae manifestum ei cui furtum factum est in servitutem tradit, nocturnum autem furem ius occidendi tribuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 8:2)
Rex fide data et captivis receptis gentem in deditionem accepit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 8:2)
Fabius Verrucosus beneficium ab homine dure aspere datum panem lapidosum vocabat, quem esurienti accipere necessarium sit, esse acerbum.
(세네카, 행복론, Liber II 26:1)
est autem civitas Phrygiae, dicta Antandros, vel quod de Andro insula eam condiderunt coloni, quasi ἀντι`*̓́ανδρου, vel quia Graeci venientes per Thraciam cepere Polydorum, pro cuius pretio hanc accepere civitatem, quae ex facto nomen accepit, Antandros, id est propter virum data:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 62)
Unde motus omnes huius modi, cum cocis similibusque allis, eadem paene accipere consuetos (ut parum sibi necessarios) data quo velint eundi potestate, proiecit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 4장 10:1)
pecunia nuper etiam donativo suffecit, quod sive a Vespasiano sive a Vitellio datum interpretari mavultis, ab imperatore certe Romano accepistis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장10)
et petentibus Saguntinis ut, quatenus tuto possent, Italiam spectatum irent, duces dati litteraeque per oppida missae ut Hispanos comiter acciperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 586:1)
Quod cui servandum datum est, si id usus est, sive quod utendum accepit, ad aliam rem atque accepit usus est, furti se obligavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XV 3:3)
Retectis sequenti luce funeribus, cum inter caesorum cadavera optimates invenirentur, et satrapae, clamoresque dissoni fortunam aliam alibi cum lacrimis indicabant, luctus ubique et indignatio regum audiebatur, arbitrantium per stationes muris obiectas irrupisse Romanos indutiisque ob haec tridui datis assensu communi, nos quoque spatium ad respirandum accepimus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 6장 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION