라틴어 문장 검색

Amarissimam choleram tuae sensere fauces, egessisti acescentes et morbidos cibos, relevasti aestuantem stomachum:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:2)
Cum ergo prima digestio vertit in sucum, quia non simul omnia accepta vertuntur, quod prius versum est, dum alia tardius vertuntur, acescit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 27:3)
Quod autem acescere vel nonnumquam fumare in stomacho cibum vis adsignare varietati, ut credamus, pronunties oportet aut semper eum qui vario cibo utitur haec pati aut numquam illum pati qui simplicem sumit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 22:1)
vinum enim factum de uvis inmaturis cito acescit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4082)
ex quorum exhalationibus & vaporibus condensatis, quicquid liquoris per vegetationem & putrefactionem consumitur & in terram aridam convertitur, continuò suppleri & refici possit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 51:10)
sincerum est nisi vas, quodcumque infundis acescit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 230)
"ipsi autem color exsanguis, quem crapula vexat et pallens pinguedo tenet, ganeaque perenni pressus acescentem stomachus non explicat auram, par est vita suis;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 140)
quocirca tu seu venias seu moreris, preces nostras orationibus iuva ut ruris auram desiderant salubriter cedat ipsa vegetatio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Agricolae suo salutem 2:4)
taceo quod alarum specubus hircosis atque acescentibus latera captiva vallatus nares circumsedentum ventilata duplicis Ampsancti peste funestat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 8:2)
Tot tribubus et curiis et decuriis ructantibus acescit aer:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 14:6)
Anima quippe ab animando dicta est, nec aliud proprie animari dicitur nisi id in quo tota vis vegetationis ita consummatur, ut nil corpori illi vegetato adhaerere extrinsecus necesse sit ad vegetationem quam habet in ipso conservandam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 49:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION