라틴어 문장 검색

Ait quippe sic quasi adhortans quoslibet ad congratulandum sibi, et concinendum seu conscribendum de hoc tanto puero nascituro, in comparatione cujus omnes alias materias quasi infimas et viles reputat dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 63:2)
" Item in tractatu De misericordia, nos ad ea quae nondum capere intelligendo sufficimus adhortatur dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:6)
Unde et sancti doctores cum ad exercitationem, ut dictum est, fidelium adeo necessarias esse haereticorum disputationes vel inquisitiones attenderent, ratione potius quam potestate eos coerceri sanxerunt, et nos quasi tantae victoriae desiderio ad sacrae studium eruditionis sunt potissimum adhortati.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:20)
Disce, inquit, quid doceas ut possis adhortari in doctrina sacra, et contradicentes revincere, paratus semper ad satisfactionem omni poscenti rationem de ea quae in te est spe. Gregorius Bonifacio:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:22)
Nec sibi tantum, sed caeteris omnibus fere doctoribus sanctis, qui nos pariter cum ipso ad rationes fidei nostrae perquirendas seu reddendas adhortantur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:3)
Et statim ad perfectionem intelligentiae sacrorum verborum nos adhortans:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 20:11)
Secundum autem posteriorem modum multa dicitur velle fieri quae non fiunt, hoc est multa adhortari quae certum est ex gratia ejus remunerari si fierent, quae minime fiunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:46)
Quod diligenter beatus Hieronymus attendere visus est, cum Eustochium virginem ad observandum sanctae virginitatis propositum adhortans ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 13:19)
Nam, si ad carnis lapsum meum videretis animum inclinare, vos tamen ex indulto a Domino vobis officio me a conceptis teneremini erroribus revocare, et in cunctis mihi castimoniam suadere, et talia de vobis exempla monstrare, ut libera voce possitis aliorum crimina castigare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 23:10)
Ergo quum aliqua postulatur amari, antequam suum largiatur amorem totis suis viribus elaboret postulantis mores et fidem agnoscere, ut nil in eo penitus derelinquat incognitum, quia post peractum incaute negotium, serotinum est sapientis desiderare consilium vel tarda poenitudine castigari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 2:14)
usque adeo insincera voluptas Omnibus, et mistae castigant gaudia curae.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 6:3)
Tecum modo cogites, quam castigata Whitfeldi poemata ipso superstite in publicum prodiissent, quae posthuma licet, et ab adolescente conscripta, tam eximie elucescunt.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 3:5)
Vincimur et uictas pedibus summittit Herinis Et grauibus nostra castigat colla cathenis".
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 26:15)
Sydereum uultus castigauere ruborem Lilia nupta rosis et, ne palloris obumbrent Nubila candorem, deffendit flamma ruboris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:6)
Nunc magis euadens celestia uertice pulsat, Nunc oculos frustrans celestibus insidet, ad nos Nunc redit et nostra sese castigat habena.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION