라틴어 문장 검색

adiutamur enim dubio procul atque alimur nos certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 19:16)
haeret inexpletus multi hic distinguunt, ut sit 'inexpletus haesit et talia locutus est lacrimans'. alii legunt 'inexpletus lacrimis'. honestius tamen est 'inexpletum lacrimans', ut sit nomen pro adverbio, id est inexplebiliter.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5591)
'Cum' enim inquit 'inexplebiles populi fauces exaruerunt libertatis siti malisque usus ille ministris non modice temperatam, sed nimis meracam libertatem sitiens hausit, tum magistratus et principes, nisi valde lenes et remissi sint et large sibi libertatem ministrent, insequitur, insimulat, arguit, praepotentes, reges, tyrannos vocat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 109:1)
431M Poeni primi mercaturis et mercibus suis avaritiam et magnificentiam et inexplebiles cupiditates omnium rerum inportaverunt in Graeciam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Libri III de Re Publica Fragmenta Incertae Sedis 3:2)
Quae autem libidini subiecta sunt, ea sic definiuntur, ut ira sit libido poeniendi eius qui videatur laesisse iniuria, excandescentia autem sit ira nascens et modo existens, quae θύμωσισ Graece dicitur, odium ira inveterata, inimicitia ira ulciscendi tempus observans, discordia ira acerbior intimo animo et corde concepta, indigentia libido inexplebilis, desiderium libido eius, qui nondum adsit, videndi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 21:1)
illum, quem libidinibus inflammatum et furentem videmus, omnia rabide adpetentem cum inexplebili cupiditate, quoque affluentius voluptates undique hauriat, eo gravius ardentiusque sitientem, nonne recte miserrimum dixeris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 16:5)
Nam quod isti dicunt malevoli, homines nobiles Eum adiutare, assidueque una scribere;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act prologue, scene 011)
Pamphilumne adiutem an auscultem seni.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 35)
Id amabo adiuta me, quo id fiat facilius.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 2112)
nam, quod potero, adiutabo senem;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 19)
At te adiutare oportet adolescentuli Causa.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 286)
Tu pueris curre Parmeno obviam, atque eis onera adiuta.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 272)
Quem actoris virtus nobis restituit locum, Bonitasque vestra adiutans atque aequanimitas.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act prologue, scene 020)
Quantulum ex tot conchyliis tam longe advectis per istum stomachum inexplebilem labitur?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 22:5)
quidquid cupiditati contingit, penitus hauritur et conditur, nec interest, quantum eo, quod inexplebile est, congeras.
(세네카, 행복론, Liber VII 17:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION