라틴어 문장 검색

Jam enim antea tam valida illius aegritudine divulgata, navales exercitus Babyloniorum, qui Sur applicuerant, ut [0709A] in ipsius regis morte civitates Christianorum oppugnarent, nunc illius salute et sanitatis reparatione audita, sine aliqua mora viam aquarum in regionem suam remensi, absque ullius contradictione discesserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 46:8)
18] aegritudine stringeretur:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 101:34)
Suae igitur unusquisque conscientiae vulnus accuset, non mortis acerbitatem.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 2:2)
Unde liquet acerbitatem non mortis esse, sed culpae (Ps. CXV, 15).
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 4:22)
Sed haec aegritudo est animae, non sanitas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 8:6)
Metus vero qui hanc vitam viventibus frequenter ingruunt, moestitiae, dolores, gemitus, diversique cruciatus, gravitatum, et aegritudinum vulnera plurimas etiam mortes generi humano inferunt, ut ista mors remedium esse videatur, non poena.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 3:6)
sed ideo haec leguntur, ut exprimatur peccatorum nostrorum acerbitas, quae divinam meruerit offensam;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 3:12)
Recedit itaque ab omni respectu honestatis, et in eo terrena omnia moriuntur lethalis peccati acerbitate, quae vera et perpetua morte peccatorem deleat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:4)
Si studio sit castitas, cordi sit temperantia, nulla inardescit flamma libidinis, nulla ulcera proserpunt aegritudinis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 4:12)
ne diutius ea quae nocent, ad incrementum aegritudinis ministrentur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:12)
Cuius acerbitati uxor grave accesserat m, germanitate Augusti turgida supra modum, quam Hanniballiano regi fratris filio antehac iunxerat pater, Megaera quaedam mortalis, inflammatrix saevientis assidua, humani cruoris nihil mitius quam maritus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 2:1)
Aliis placet auras (ut solent) aquasque vitiatas faetore cadaverum, vel similibus, salubritatis violare maximam partem, vel certe aeris permutationem subitam aegritudines parere leviores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 4장 5:1)
Ad quos vi vel ratione sedandos Lauricius, adiecta comitis dignitate, missus est rector, homo civilis prudentiae, qui minis potius quam acerbitate pleraque correxit, adeo ut eo diu provinciam obtinente, nihil accideret, quod animadversione dignum aestimaretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 13장 2:1)
Scio enim scio nequid sublatius dicam, quam imperio , quas rerum acerbitates, iam conclamatas et perditas, concordia vicissim sibi cedentium principum, meliorem revocavit in statum, cum appareat maiorum exemplo nostrorum, moderatores haec et similia cogitantes, fortunate beateque vivendi quodam modo viam, et ultimo tempori posteritatique iucundam sui memoriam commendare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 17:2)
Addebatur miserorum aerumnis, qui rei maiestatis imminutae vel laesae deferebantur, acerbitas eius et iracundia suspicionesque in huius modi cuncta distentae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION