라틴어 문장 검색

itaque haec prima definitio est, ut aegritudo sit animi adversante ratione contractio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 14:2)
In concilio autem dissimulans aegritudinem elato animo disseruit, testatus deos hominesque se nullo loco nec tempore defuisse quin, ubi hostium arma concrepuissent, eo quanta maxima posset celeritate tenderet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 107:1)
at aegritudo perturbatio est animi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 15:12)
sed et aegritudinis et reliquorum animi morborum una sanatio est, omnis opinabilis esse et voluntarios ea reque suscipi, quod ita rectum esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 83:3)
nam contra mortem nostram atque nostrorum contraque aegritudinem et reliquas animi perturbationes satis esse videmur superiorum dierum disputationibus armati et parati;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 76:5)
Iam vero motus animi, sollicitudines aegritudinesque oblivione leniuntur traductis animis ad voluptatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 110:1)
Anxium demde instantibus curis agitabant etiam per somnum species imminentium rerum, sive illas aegritudo, sive divinatio animi praesagientis accersiit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 2:1)
itaque et dolor corporis, cuius est morsus acerrumus, perferetur spe proposita boni, et acta aetas honeste ac splendide tantam adfert consolationem, ut eos qui ita vixerint aut non attingat aegritudo aut perleviter pungat animi dolor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 61:5)
inportant enim aegritudines anxias atque acerbas animosque adfligunt et debilitant metu;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 34:4)
Hegio Quanto in pectore hanc rem meo magis voluto, tanto mi aegritudo auctior est in animo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 21)
non inerant in is quae tibi casus invexerat, et quidem inveterato malo, cum tumor animi resedisset - est autem aegritudo, ut docebo, in opinione mali recentis - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 26:11)
pater eius autem postquam puerum perdidit, animum despondit, eaque is aegritudine paucis diebus post Tarenti emortuost.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, PROLOGVS20)
445 2 456 26 b) animi dolor = aegritudo 329 1 348 19, dolor corporis - animi 348 1519 c) aegritudinis species 370 7 dolore carere, non(nihil) dolere = ἀπονία 338 9 341 22sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.66)
Primus enim est de contemnenda morte, secundus de tolerando dolore, de aegritudine lenienda tertius, quartus de reliquis animi perturbationibus, quintus eum locum conplexus est, qui totam philosophiam maxime inlustrat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 3:3)
Primus enim est de contemnenda morte, secundus de tolerando dolore, de aegritudine lenienda tertius, quartus de reliquis animi perturbationibus, quintus eum locum complexus est, qui totam philosophiam maxime illustrat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION