라틴어 문장 검색

ex perturbationibus autem primum morbi conficiuntur, quae vocant illi νοσήματα, eaque quae sunt eis morbis contraria, quae habent ad res certas vitiosam offensionem atque fastidium, deinde aegrotationes, quae appellantur a Stoicis ἀρρωστήματα, isque item oppositae contrariae offensiones.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 23:1)
nam cum est concupita pecunia nec adhibita continuo ratio quasi quaedam Socratica medicina, quae sanaret eam cupiditatem, permanat in venas et inhaeret in visceribus illud malum, existitque morbus et aegrotatio, quae evelli inveterata non possunt, eique morbo nomen est avaritia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 24:4)
similiterque ceteri morbi, ut gloriae cupiditas, ut mulierositas, ut ita appellem eam quae Graece φιλογυνία dicitur, ceterique similiter morbi aegrotationesque nascuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 25:1)
quae omnes aegrotationes animi ex quodam metu nascuntur earum rerum quas fugiunt et oderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 25:3)
definiunt autem animi aegrotationem opinationem vehementem de re non expetenda, tamquam valde expetenda sit, inhaerentem et penitus insitam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 26:1)
aegrotationi autem talia quaedam subiecta sunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 26:5)
haec igitur proclivitas ad suum quodque genus a similitudine corporis aegrotatio dicatur, dum ea intellegatur ad aegrotandum proclivitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 28:3)
Quo modo autem in corpore est morbus, est aegrotatio, est vitium, sic in animo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 28:5)
morbum appellant totius corporis corruptionem, aegrotationem morbum cum imbecillitate, vitium, cum partes corporis inter se dissident, ex quo pravitas membrorum, distortio, deformitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 28:6)
itaque illa duo, morbus et aegrotatio, ex totius valetudinis corporis conquassatione et perturbatione gignuntur, vitium autem integra valetudine ipsum ex se cernitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 29:1)
sed in animo tantum modo cogitatione possumus morbum ab aegrotatione seiungere, vitiositas autem est habitus aut adfectio in tota vita inconstans et a se ipsa dissentiens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 29:2)
ita fit, ut in altera corruptione opinionum morbus efficiatur et aegrotatio, in altera inconstantia et repugnantia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 29:3)
morbi autem et aegrotationes partes sunt vitiositatis, sed perturbationes sintne eiusdem partes, quaestio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 29:5)
Aegrotationes autem morbique animorum difficilius evelli posse putantur quam summa illa vitia, quae virtutibus sunt contraria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 32:5)
continet autem omnem sedationem animi humana in conspectu posita natura;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 62:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION