라틴어 문장 검색

rursusque interrogant, quid deinde faciendo satis uberes fructus percepturus esset, affirmavit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 5:6)
Philochorus quoque in Atthide eandem adfirmat esse lunam, et ei sacrificium facere viros cum veste muliebri, mulieres cum virili, quod eadem et mas aestimatur et femina.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 3:4)
idem adfirmat verbum de me illum non esse facturum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 19 8:5)
id utrum sua sponte fecerit an publico consilio, neutrum cur adfirmem habeo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 376:1)
Sed rex manum eius inhibuit dicendae prius causae debere fieri potestatem reo nec aliter iudicari passurum se adfirmans.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 23:2)
Ciceronem quoque adfirmat Caesellius in oratione, quam Pro P. Sestio fecit, dies scripsisse pro diei, quod ego inpensa opera conquisitis veteribus libris plusculis ita, ut Caesellius ait, scriptum inveni.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 7:1)
Tum Antonius inserens se manipulis, ubi aspectu et auctoritate silentium fecerat, non se decus neque pretium eripere tam bene meritis adfirmabat, sed divisa inter exercitum ducesque munia:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 20장1)
Adfirmabat autem sacerdotes pollui ferias, si indictis conceptisque opus aliquod fieret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 9:1)
facerent ut vellent permittentibus cunctis mox redituros se legati rebus perfectis adfirmant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 584:1)
Neque adeo pauci sunt veteres scriptores, qui quidem eos Platonis esse philosophi adfirmant, quibus ille adulescens luserit, cum tragoediis quoque eodem tempore faciendis praeluderet:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XI 3:1)
haec indigna miserandaque auditu cum apud timentes sibimet ipsos maiore audientium indignatione quam sua increpuissent, atqui nec agros occupandi modum nec fenore trucidandi plebem alium patribus unquam fore, adfirmabant, nisi alterum ex plebe consulem, custodem suae libertatis,fecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 385:1)
Plaudentibus ergo universis et postulantibus nuptias [fecerunt] obstupui ego et nec Gitona, verecundissimum puerum, sufficere huic petulantiae affirmavi, nec puellam eius aetatis esse, ut muliebris patientiae legem posset accipere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 25:4)
Non quia affirmat ipse, quo mendacius nihil est, sed quia certum est Regulum esse facturum, quidquid fieri non oportet.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 8:1)
Tuberonem dicere ait nullum senatusconsultum fieri posse non discessione facta, quia in omnibus senatusconsultis, etiam in iis quae per relationem fierent, discessio esset necessaria, idque ipse Capito verum esse adfirmat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VII 14:2)
hoc me non sine causa facere neque aliqua levi ambitione commotum a te contendere etsi te existimare arbitror, tamen mihi adfirmanti credas velim me huic municipio debere plurimum ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 7 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION