라틴어 문장 검색

Quam opprimere captans alapam sibi duxit gravem.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Calvus et musca.2)
ardua nam vis est inpassibilis, quoniam natura superni ignis ad horrificas nescit descendere poenas, nec capit humanis angoribus excruciari, pura, serena, micans, liquido praelibera motu, subdita nec cuiquam, dominatrix utpote rerum, cui non principium de tempore, sed super omne tempus et ante diem maiestas cum Patre summo, immo animus Patris et ratio, via consiliorum, quae non facta manu nec voce creata iubentis protulit imperium patrio ructata profundo, hanc igitur non flagra secant, non sputa salivis aspergunt, alapis non vexat palma relisis, nec perfossa cruci clavorum vulnera Agunt, his adfecta caro est hominis, quam femina praegnans enixa est sub lege uteri, sine lege mariti.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 331)
Inpia blasphemi cecidit domus ecce Caiphae, in qua pulsata est alapis facies sacra Christi, hic peccatores manet exitus, obruta quorum vita ruinosis tumulis sine fine iacebit.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Domus Caiphae1)
aurea caesaries ollis atque aurea vestis, virgatis lucent sagulis, tum lactea colla auro innectuntur, duo quisque Alpina coruscant gaesa manu, scutis protecti corpora longis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 26:11)
num Titana ferum te Rhodope tulit, te praeruptis Athos, te fera Caspias, quae virgata tibi praebuit ubera?
(세네카, Hercules Oetaeus 2:14)
tunc virgatas India tigres decolor horret;
(세네카, 파이드라 4:36)
illi ut uirgatis iaculans it ab agmine bracis torquis ab incisa decidit unca gula.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1026)
quique etiam poenas suscepta in carne tulisti, sustentans alapas, ludibria, verbera, vepres, sortem, vincla, crucem, clavos, fel, missile, acetum, postremo mortem, sed surrecturus, adisti, eripiens quidquid veteris migraverat hostis in ius per nostrum facinus, cum femina prima praeceptum solvens culpa nos perpete vinxit;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum12)
inter haec tamen ipse avarissimus quemque non pascit tam panis bonus quam panis alienus, hoc solum comedens domi, si quid e raptis inter alaparum procellas praemisit obsoniis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 3:3)
Placebit et ille, qui voltus suos novacula mutat, infidelis erga faciem suam, quam non contentus Saturno et Isidi et Libero proximam facere insuper contumeliis alaparum sic obicit, tamquam de praecepto domini ludat?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 23장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION