라틴어 문장 검색

Romani suos ipsi agros incendunt, agrestes in oppida compellunt, ac citeriorem ripam Euphratis castellis praesidiisque communiunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 7장2)
Adspiravit auram quandam salutis fortuna, innoxio die cum hostili clade emenso, cuius reliquo tempore ad quietem reficiendis corporibus dato, posterae lucis initio ex arce innumeram cernimus plebem, quae Ziata capto castello, ad hosticum ducebatur, quem in locum ut capacissimum et munitum - spatio quippe decem stadiorum ambitur - promiscua confugerat multitudo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 6장 1:1)
Nocte vero coeptante, in apertum erupere discidium, incitatisque animis, ut quemque insperata res afflictabat, ad tela convertuntur et manus, fremituque ingenti omnes petiverunt palatium, et spatiis eius ambitis, ne ad evadendi copiam quisquam perveniret, Augustum Iulianum horrendis clamoribus concrepabant, eum ad se prodire destinatius adigentes, exspectareque coacti, dum lux promicaret, tandem progredi compulerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 14:1)
Iulianus tamen iam celsiore fortuna, militisque fiducia laetior, ne intepesceret, neve ut remissus argueretur et deses, legatis ad Constantium missis, in limitem Germaniae secundae egressus est, omnique apparatu, quem flagitavit instans negotium, communitus, Tricensimae oppido propinquabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 10장 1:1)
Athos in Macedonia mons ille praecelsus navibus quondam Medicis pervius, et Caphereus Euboicus scopulus, ubi Nauplius Palamedis pater classem collisit Argivam, licet longo spatio controversi a Thessalo mari distinguunt Aegaeum, quod paulatim fusius adulescens, dextra (qua late protenditur) per Sporadas est insulosum atque Cycladas, ideo sic appellatas quod omnes ambiunt Delon partu deorum insignem, laeva Imbrum et Tenedum circumluens et Lemnum et Thasum, quando perflatur, Lesbo illiditur violentius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 2:1)
Sed ut haec laudanda et bonis moderatoribus aemulanda, ita illud amarum et notabile fuit, quod aegre sub eo a curialibus quisquam appetitus, licet privilegiis et stipendiorum numero et originis penitus alienae firmitudine communitus, ius obtinebat aequissimum, adeo ut plerique territi emercarentur molestias pretiis clandestinis et magnis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 9장 12:1)
Dein Syene, in qua solstitii tempore, quo sol aestivum cursum extendit, recta omnia ambientes radii excedere ipsis corporibus umbras non sinunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 31:1)
Adscitis Saracenorum auxiliis, quae animis obtulere promptissimis, tendens imperator agili gradu Cercusium, principio mensis Aprilis ingressus est, munimentum tutissimum et fabre politum, cuius moenia Abora et Euphrates ambiunt flumina, velut spatium insulare fingentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 1:1)
Hae regiones in amplitudines diffusae longas et latas, ex omni latere insulosum et celebre, Persicum ambiunt mare, cuius ostia adeo esse perhibentur angusta, ut ex Harmozonte, Carmaniae promuntorio, contra oppositum aliud promuntorium, quod appellant incolae Maces, sine impedimento cernatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 10:2)
Ultra haec utriusque Scythiae loca, contra orientalem plagam in orbis speciem consertae, celsorum aggerum summitates ambiunt Seras, ubertate regionum et amplitudine circumspectos, ab occidentali latere Scythis , a septentrione et orientali nivosae solitudini cohaerentes:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 64:1)
Hinc nos egressos, Persae cum saepe afflicti, peditum stabiles pugnas horrerent, structis insidiis, occulte comitabantur, altrinsecus viantes catervas a celsis collibus explorando, ut id suspicans miles, ad usque perpetuum diem nec vallum erigeret nec sudibus se communiret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 1:1)
Quo praesidiis tutius communito, nequid inopinum per eos emergeret tractus, praeter radices Olympi montis excelsi, tramitesque fragosos, ire tendebat ad Lyciam, oscitantem ibi Gomoarium aggressurus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 9장 2:1)
At Valentinianus magna animo concipiens et utilia, Rhenum omnem a Raetiarum exordio, ad usque fretalem Oceanum, magnis molibus communiebat, castra extollens altius et castella, turresque assiduas per habiles locos et opportunos, qua Galliarum extenditur longitudo:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 1:1)
Qua causa declinans perniciem proximam Firmus, licet praesidiorum magnitudine communitus, relicta plebe, quam coegerat magna mercede, quoniam latendi copiam nocturna quies dedit, Caprarienses montes longe remotos penetravit, et diruptis rupibus inaccessos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 34:1)
Qui illecebrosis regem insidiis ambiens, et modo serenae mentis Valentis indices litteras tradens, modo ipse sese eius conviviis ingerens, ad ultimum composita fraude, ad prandium verecundius invitavit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION