라틴어 문장 검색

Ex quo apparet quam verum sit quod supra meminimus, in illa videlicet philosophorum regula, cujus possibile est antecedens et consequens eos ad creaturarum tantum nomen accommodare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 33:3)
Multis tamen oportet experimentis examinari eius constantiam, antequam spem amoris consequi mereatur largitam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 1:15)
Quare igitur amori praestarem obsequia, si amoris praemia consequi non deberem?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 17:3)
Quis enim sapiens dixerit unquam potius mutum dignum impetrare quod obscuris nititur corporis nutibus indicare, et id consequi debere quod cupit, quam qui summo sapientiae verbo et ornatu linguae satagit postulare, quod eius desiderat animus possidere?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 32:3)
' Talis enim excrevit consuetudo per orbem, quod nedum silendo verum etiam vix instantissime postulando possumus impetrare quaesita vel plenarie consequi quod optamus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 32:8)
Instantia mihi vestra nimis importuna videtur, quae tam repente quaerit amoris consequi largitatem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 35:2)
Cave ergo talem antecedentem quaerere causam, cuius commode non possis evitare sequentia.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 9:5)
de rationis enim consilio, tale contradictionis duellum inter hos pugiles ordinavi, ut, si in hac disputatione, ad redargutionem ratio possit sensualitatem inclinare, antecedens victoria praemio consequente non careat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:35)
labor namque antecedens, quamdam consequenti praemio infundens dulcedinem, majori favore praemiat laborantem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:39)
Quoniam gulositas est quasi quoddam Venereae exsecutionis prooemium, et quasi quoddam antecedens ad venereum consequens.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 46:3)
Post hujus Tankradi abscessum, Baldewinus iterato Turcos admonet, instat et promittit honores et praemia a duce consequi ingentia, et non solum illi, sed caeteris civitatibus praeferri, si urbem aperiant, si se suosque datis dextris in fidei obligatione intromittant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 22:1)
Fama quidem ejus apud Turcos omnes antecessit, et libenter eum videre et audire solebant in omni negotio quod cum Christianis agebant, aut in restitutione utrinque captivorum, aut cum aliquando pacem inter se componebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 56:8)
Plurimas etiam minas et terrores civibus inferens, interdum vitam et salutem et omnem gratiam ab eo consequi, si redderent urbem, promittebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 102:9)
Et ideo Seneca dixit, Optimum est desideria cuiusque antecedere;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 118:18)
Quinto,que premia inde consequi debemus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 1:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION