라틴어 문장 검색

Vbi totum os eiectum est, circumradendae leuandaeque orae sunt, et, si quid scobis membranae insedit, colligendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 9:2)
Si vero a dentibus gingivae recedunt, eaedem antherae succurrunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIII De parulidibus et ulceribus gingivarum. 4:9)
Si vero dens dolores movet, eximique eum, quia medicamenta nihil adjuvant, placuit, circumradi debet, ut gingiva ab eo resolvatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 2:6)
Tonsillas autem, quae post inflammationes induruerunt, ἀντιάδεσ autem a Graecis appellantur, quum sub levi tunica sint, oportet digito circumradere et evellere:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 8:1)
Ubi totum os ejectum est, circumradendae orae sunt, et, si quid scobis membranae insedit, colligendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 9:2)
Huius traducis si non est facultas, tum detractum viti quam recentissimum eligitur sarmentum, et leviter circumrasum, ut cortex tantum detrahatur, aptatur foramini, atque ita luto circumlinitur resecta vitis, ut totus truncus alieni generis vitiserviat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION