라틴어 문장 검색

advocati puellae, cum Verginium rei publicae causa dixissent abesse, biduo adfuturum si nuntiatum ei sit, iniquum esse absentem de liberis dimicare, postulant ut rem integram in patris adventum differat, lege ab ipso lata vindicias det secundum libertatem, neu patiatur virginem adultam famae prius quam libertatis periculum adire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 476:1)
hoc tantum sciat, sibi si huius vindiciis cesserit condicionem filiae quaerendam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 489:2)
quia nusquam ullum in tanta foeditate decreti veri similem invenio, id quod constat nudum videtur proponendum, decresse vindicias secundum servitutem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 506:2)
unius tantum criminis nisi iudicem dices, te ab libertate in servitutem contra leges vindicias non dedisse, in vincla te duci iubebo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 619:3)
audita vox una vindex libertatis, ex eo missa ore quo vindiciae nuper ab libertate dictae erant, silentium fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 621:1)
ubi crudeli decreto nefandisque vindiciis dextram patris in filiam armaverit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 633:1)
proinde ut ille iterum ac saepius provocet, sic se iterum ac saepius iudicem illi ferre ni vindicias ab libertate in servitutem dederit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 634:1)
Oppius, proximus invidiae, quod in urbe fuerat cum iniustae vindiciae a collega dicerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 647:2)
quia non vi agebant sed precibus et inter preces multa deorum mentio erat, religiosum parti maximae fuit, et legem una plures tribus antiquarunt quam iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 350:1)
antiquata deinde lege urbs aedificari coepta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 580:2)
iamque frustra saepe concilio advocate cum pro antiquatis rogationes essent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 370:1)
nam de fenore atque agro rogationes iubebant, de plebeio consule antiquabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 411:1)
obsecro vos, Tarquinii tribuni plebis, putate me ex media contione unum civem succlamare, 'bona venia vestra liceat ex his rogationibus legere quas salubres nobis censemus esse, antiquare alias'.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 431:1)
Rogatio qualis est, quam a vobis antiquatam indignantur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 436:3)
omnium rerum causa vobis antiquandas censeo istas rogationes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 453:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION