라틴어 문장 검색

Si aliquid ad inchoandam gratiam compendii posteris tribuit necessitudo praemissa seniorum, ego quoque ad apostolatus tui notitiam pleniorem cum praerogativa domesticae familiaritatis accedo, nam sic te familiae meae validissimum in Christo semper patronum fuisse reminiscor, ut amicitias tuas non tam expetendas mihi quam repetendas putem, his adicitur, quod indignissimo mihi impositum sacerdotalis nomen officii confligere me ad precum vestrarum praesidia compellit, ut adhuc ulcerosae conscientiae nimis hiulca vulnera vestro saltim cicatricentur oratu.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Fonteio salutem 1:1)
illud quoque mihi inter maxima granditer cordi est, quod apostolatus vestri patrocinium copiosum verissimis dominis animae meae, Simplicio et Apollinari, intermina intercessione conferre vos comperi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Fonteio salutem 4:1)
quae loquor falsa censete, nisi professioni meae competens adstipulator accesserit, satis in illo quondam coenobio Lirinensi spectabile caput, Luporum concellita Maximorumque et parsimoniae saltibus consequi affectans Memphiticos et Palaestinos archimandritas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 2:1)
nam signaculum apostolatus eius nos sumus in Domino.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 1:3)
Suscepitque pro illo episcopatum Ceollach, et ipse de natione Scottorum, qui non multo post, relicto episcopatu, reuersus est ad insulam Hii, ubi plurimorum caput et arcem Scotti habuere coenobiorum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXI. 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION