라틴어 문장 검색

Periculosum est etiam, post arquatum morbum febrem oriri;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IV Mala signa aegrotorum. 6:2)
At in morbo arquato, durum fieri jecur, perniciosissimum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 34:2)
Aeque notus est morbus, quem interdum arquatum, interdum regium nominant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIV De Regio morbo. 1:1)
lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur arquati, quia luroris de corpore eorum semina multa fluunt simulacris obvia rerum, multaque sunt oculis in eorum denique mixta, quae contage sua palloribus omnia pingunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 12:10)
De quibus hodie in politicis oeconomicisque internationalibus disputationibus agitur, sed plerumque eorum difficultates quaedam esse appendix videntur, quaestio quidem, quae fere ex officio aut leviter tractatur, nisi si merum “damnum finitimum” ipsae considerantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 64:3)
accessiones illorum et appendices sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 18:5)
huic basilicae appendix piscina forinsecus seu, si graecari mavis, baptisterium ab oriente conectitur, quod viginti circiter modiorum milia capit, huc elutis e calore venientibus triplex medii parietis aditus per arcuata intervalla reseratur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 8:1)
Nec non habentur pro recurrentibus, qui pedum lege servata etsi non per singulos apices, per singula tamen verba replicantur, ut est unum distichon meum (qualia reor equidem legi multa multorum), quod de rivulo lusi, qui repentino procellarum pastus illapsu publicumque aggerem confragoso diluvio supergressus subdita viae culta inundaverat, quamquam depositurus insanam mox abundantiam, quippe quam pluviis appendicibus intumescentem nil superna venae perennis pondera inflarent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 5:1)
"obnixi lacerant cava nubila venti diripiuntque fretum, nigris redit umida tellus verticibus, totumque notis certantibus1 aequor pendet et arquato iamiam prope sidera dorso frangitur, incertae nec iam prior impetus alno, sed labat exstantem rostris modo gurgite in imo, nune caelo Tritona ferens, nee robora prosunt semideum heroum, puppemque insana flagellat arbor et instabili procumbens pondere curvas raptat aquas, remique eadunt in peetus inanes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권143)
cohortatusque praedicatione vera qua in Tuscis, qua in Samnio partorum decorum exiguam appendicem Etrusci belli conficere iubet et vocis impiae poenas expetere, qua se urbem Romanam oppugnaturos minati sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 596:2)
habere eum praeterea decem legatorum in eam rem praeiudicium, qui cum Chersonesum Lysimachiamque dederint, Maroneam quoque atque Aenum profecto dedisse, quae ipsa propinquitate regionis velut appendices maioris muneris essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 307:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION