라틴어 문장 검색

Nunc vero e contra plurimi solatium suae imperitiae querunt, ut cum ea de fide docere nituntur, quae ut etiam intelligi possint, disserere non sufficiunt, illum maxime fidei fervorem commendent qui ea quae dicantur antequam intelligat credit, et prius his assentit ac recipit, quam quae ipsa sint videat, et an recipienda sint agnoscat, seu pro captu suo discutiat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 18:1)
sed tamen a me ita sunt acta omnia non ut ego illi adsentiens levior sed ut ille me probans gravior videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 20 4:5)
sapientis autem hanc censet Arcesilas vim esse maximam Zenoni adsentiens, cavere ne capiatur, ne fallatur videre;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 89:13)
haec Virrio loquenti adsensi omnes ita renuntiant legationem uti deletum omnibus videretur nomen Romanum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 66:1)
tanto adsensu auditum est decretum, adeo dimissum Scipionem laeti homines viderunt ut vix in eadem civitate videretur factum iudicium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 764:1)
Tandem ab hac contradictione a rege et domino patriarcha correcti et placati, assensum in universis praebuerunt quae illis ad salutem Christianorum potiora videbantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 56:14)
Omninoque ante videri aliquid quam agamus necesse est eique quod visum sit adsentiatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 53:3)
quibus ego vehementer adsentior, ne, si voluptatem natura posuisse in iis rebus videatur, quae primae appetuntur, multa turpia sequantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 22:2)
quibus ego quamquam verissime possum respondere te quae facias tuo iudicio et tua sponte facere nec cuiusquam egere consilio, tamen neque plane adsentior, ne imminuam tuam laudem si omnis a meis consiliis profecta videatur, neque valde nego.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 17A 3:1)
mare illud, quod nunc favonio nascente purpureum videtur, idem huic nostro videbitur, nec tamen adsentietur, quia nobismet ipsis modo caeruleum videbatur mane ravum, quodque nunc qua a sole conlucet albescit etvibrat dissimileque estproximo ei continenti, ut etiam si possis rationem reddere cur id eveniat tamen non possis id verum esse quod videbatur oculis defendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 141:4)
quibus ego quamquam verissime possum respondere te, quae facias, tuo iudicio et tua sponte facere nec cuiusquam egere consilio, tamen neque plane adsentior, ne imminuam tuam laudem, si omnis a meis consiliis profecta videatur, neque valde nego ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 14 2:1)
ξύλου δε` μονόξυλον ὅ τι ἀ`ν θέληͺ τισ ἀνατιθέτω, και` λίθου ὡσαύτωσ. ut omnium assensus declarauit, Maxime quique in consilio estis, competentissime uideor usus Platone ut uitae magistro, ita causae patrono, cuius legibus obedientem me uidetis.
(아풀레이우스, 변명 63:11)
haec ferociter non suadenti solum sed pollicenti clamore et adsensu omnes permiserunt ut ageret diceretque quae e re publica nominis Latini fideque sua viderentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 49:1)
Non ergo id agitur ut aliquid adsensu meo comprobem, quae tu vide ne inpudenter etiam postules non solum adroganter, praesertim cum ista tua mihi ne probabilia quidem videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 169:1)
haec tibi Luculle, si es adsensus Antiocho familiari tuo, tam sunt defendenda quam moenia, mihi autem bono modo tantum quantum videbitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 184:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION