라틴어 문장 검색

"Nemo hoc potest credere nisi qui possit audere, vos enim video procreatos filios nunc feris et avibus exponere, nunc adstrangulatos misero mortis genere elidere:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 30장 1:4)
ii autem qui essent, auderem scribere, nisi te intellegere confiderem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 7 6:3)
at id, quod contra est, raro audeat quis, nisi poeta:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 244:1)
quando ausuros exposcere remedia, nisi novum et nutantem adhuc principem precibus vel armis adirent?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 17장2)
decedens ergo ante tempus colonias Latinas de petenda ciuitate agitantes adiit, et ad audendum aliquid concitasset, nisi consules conscriptas in Ciliciam legiones paulisper ob id ipsum retinuissent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 8장 1:1)
quantam sibi potentiam Scaevola adsumeret, si nemo auderet testamentum facere postea nisi de illius sententia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장 1:3)
Et ut advertatis animum, quam sapienter iam reges hoc nostri viderint, tribuenda quaedam esse populo (multa enim nobis de eo genere dicenda sunt), ne insignibus quidem regiis Tullus nisi iussu populi est ausus uti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 49:3)
non mihi censebas copiam argenti fore, qui nisi iurato mihi nil ausu's credere?
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 3, scene 38)
an enim furcifer auderet cum domina concumbere, nisi illi pater permisisset?
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 15:11)
audeat deinde talia alius, nisi in hunc insigne iam documentum mortalibus dedero.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 300:4)
solutam autem fore videbatis, nisi esset is consul qui eam auderet possetque constringere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장 1:9)
tantum a portu adporto bonum, tam gaudium grande adfero, vix ipsa domina hoc, nisi sciat, exoptare ab deis audeat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 116)
D. Silanus in nepti Augusti adulter, quamquam non ultra foret saevitum quam ut amicitia Caesaris prohiberetur, exilium sibi demonstrari intellexit, nec nisi Tiberio imperitante deprecari senatum ac principem ausus est M. Silani fratris potentia, qui per insignem nobilitatem et eloquentiam praecellebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 24장6)
neque erit perfectus orator, nisi qui honeste dicere et sciet et audebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 83:3)
et nisi me immerito queri iudicaretis, dicere auderem tam praecipitis animi esse plerosque tamque periculosi, ut sacrosanctam sedem dignitatemque affectare pretio oblato non reformident, remque iam dudum in nundinam mitti auctionemque potuisse, si quam paratus invenitur emptor, venditor tam desperatus inveniretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Agroecio salutem 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION