라틴어 문장 검색

Si quod audierat tacuit, non beneficium est sed fides.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Torta a tyranno pro marito.35)
Tacitus citius audies.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 557)
Nemo quod audierit, tacebit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 6:3)
nam et haec quae dicturus est tacuit, antequam audiret 'noster eris';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1572)
imo pectore voces ut qui diu tacuerit, dum audit inimicum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3771)
Tace, ne audiat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 686)
Clarius, cum audiuntur, gemunt et taciti quietique dum secretum est, cum aliquos videre, in fletus novos excitantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 16:6)
atque utinam mage te remis confisa minutis parvula Lucrina cumba moretur aqua, aut teneat clausam tenui Teuthrantis in unda alternae facilis cedere lympha manu, quam vacet alterius blandos audire susurros molliter in tacito litore compositam!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 114)
ita fiebat, ut eosdem post longam taciturnitatem locutos quisque audire coeperat, non taceret 2 quia, donec scientiam natura combiberit, non maior est gloria dixisse quod noveris quam siluisse quod nescias.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 5:1)
Tace ergo, ut audias) postquam illam sunt conspicatae, quam tuos gnatus deperit:
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 2104)
Care gener, tace, ne aliquis te audiat!
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 95:13)
"Audi, Israhel, et tace."
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 15:18)
sileteque et tacete atque animum advortite, audire iubet vos imperator histricus, bonoque ut animo sedeate in subselliis, et qui esurientes et qui saturi venerint:
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS3)
Tace sis, cave sis audiam ego istuc posthac ex te.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 128)
’ Marcus paulīsper tacēbat, deinde ‘Quīnte, audī mē,’ inquit;
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus amīcō veterī occurrit33)

SEARCH

MENU NAVIGATION