라틴어 문장 검색

Talis ergo amator, si solitos requirat amplexus et prioribus exigat gaudiis honorari, a prioris aula penitus excludatur amantis et longe quasi abiiciatur incognitus, quia nulla super hoc sibi possunt opitulari servitia, nisi mulier sibi velit exsistere gratiosa.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 1:4)
A nostris laribus excepta beatior aula Aera metitur, altis suspensa columpnis, Sydere gemmarum prefulgurat, ardet in auro Nec minus argenti proprio donatur honore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 18:3)
Iam seruit qui liber erat, mendicat habundans Qui fuit, exilium patitur qui primus in aula Regnabat, patitur penas a rege secundus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:11)
Hac lue celestis regni proscriptus ab aula, Delictum luit exilio penaque reatum Angelus, a propria deiectus sede, tumore Fractus, deiectus fastu, liuore solutus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:22)
Vt diuina manus animam demittat ab alto, Que sit mente sagax, uirtute referta, pudore Predita, presignita fide, pietate refulgens, Que, carnis uestita toga, sic uisitet orbem Quod facinus redimat pietas uirtusque reatum, Incestumque pudor, fraudem ius, gloria casum, Quod superet terrena domus, uis terrea, uestis Corporee masse, corpus mortale, potentis Nature ducatur opus, sic dote beatum Multiplici, nullo fraudatum munere forme, Vt jam corporeum non dedignetur habere Spiritus hospicium nec tantus defleat hospes Hospicii tabem, sed carnis regnet in aula.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:9)
Sed quoniam totus scintillat in igne beato Hic locus et flamme nutu blanditur amico, Censetur polus empireus cui flamma benignis Ignibus arridet aulamque nitoribus ornat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:9)
Hujus pestilentia percutiuntur principum laterales, palatini canes, adulationis artifices, fabri laudum, figuli falsitatis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:2)
Corbahan vero familiaris, et primus in aula regis et secundus a rege in regno Corrozan, vir contumax et plenus superba feritate, virtutes Christianorum parvipendens, in haec verba spiritu superbiae erupit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 10:1)
et procul dubio inter martyres Christi in aula coeli noveris esse computatos, ascriptos et feliciter coronatos quicunque in hac via morte praeoccupati fuerint, qui in nomine Jesu exsules facti, puro et integro corde in dilectione Dei perseveraverint, et sine avaritia, furto, adulterio, fornicatione se continuerint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 76:13)
quorum adeo sanguinis facta est effusio, ut etiam rivi per ipsa pavimenta regiae aulae defluerent, et usque ad talos fusus cruor accresceret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 42:6)
At Stabulo, cujus est ista visio, lucernam exstinctam reaccendens, scalam, [0551A] qua pincerna indignus attolli non meruit, fiducialiter conscendit, et lucernam ultra indeficientem ferens, cum ipso duce coeli penetravit ad aulam, ubi mensa illis parata, et omni deliciarum dulcedine cumulata reperta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 52:6)
Ob hoc igitur immensam Dei omnipotentis clementiam supplices exoramus, quatinus bonis nostris operibus praecedentibus post districti diem iudiciia dextris filii sui collocati aeterna requie cum suis fidelibus me reamur perfrui in aula caelesti, praestante domino nostro Jhesu Christo, cui est honor et gloria cum Patre et Spiritu Sancto per infinita saeculorum saecula.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 249:1)
Decet enim praestantiorem esse aulae regalis nitorem, in qua sicut visus major, ita splendor est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 3:13)
Capilli capitis quam grato amictu caput vestiunt, velut quidam aulae regiae stipatores;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 7:1)
Haec subinde Constantius audiens, et quaedam referente Thalassio doctus, quem obisse iam compererat lege communi, scribens ad Caesarem blandius, adiumenta paulatim illi subtraxit, sollicitari se simulans ne, uti est militare otium fere tumultuosum, in eius perniciem conspiraret, solisque scholis iussit esse contentum palatinis et protectorum, cum Scutariis et Gentilibus, et mandabat Domitiano, ex comite largitionum praefecto provecto, ut cum in Syriam venerit, Gallum quem crebro acciverat, ad Italiam properare blande hortaretur et verecunde.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION