라틴어 문장 검색

Ingentem quercum decisis undique ramis constituit tumulo fulgentiaque induit arma, Mezenti ducis exuvias, tibi, magne, tropaeum, bellipotens:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 1:3)
nothus ante legitimum natus legitimus filius sit, post legitimum nanus civis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 179:4)
tum illa, quae altiorem animi motum sequuntur quaeque ipsa animum quodammodo concitant, quorum est iactare nanum, torquere vultum, frontem et latus interim obiurgare, quaeque Persius notat, cum leviter dicendi genus significat, nec pluteum, inquit, caedit nec demorsos sapit , etiam ridicula sunt, nisi cum soli sumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 183:1)
Nile, tuus tibicen erat, crotalistria phillis, haec facilis spargi munda sine arte rosa, nanus et ipse suos breuiter concretus in artus iactabat truncas ad caua buxa manus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 825)
Iam Pelopis terras Graiumque exhauserat orbem praecipitans in transtra viros insanus equosque Bellipotens.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권181)
quare age, si Cereri sua dona merumque Lyaeo reddimus et dives praedae tamen accipit omni exuvias Diana tholo captivaque tela Bellipotens:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici17)
non minus hoc, fortis quam si tibi panderet ipse Bellipotens aquilas torvaque induceret ora casside, vade alacer maioraque disce mereri!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii72)
"diva ferox, magni decus ingeniumque parentis, bellipotens, cui torva genis horrore decoro cassis et asperso crudescit sanguine Gorgon, nec magis ardentes Mavors hastataque pugnae impulerit Bellona tubas, huic adnue sacro, seu Pandionio nostras invisere noctes monte venis, sive Aonia devertis Itone laeta choris, seu tu Libyco Tritone repexas lota comas, qua te biiugo temone frementem intemeratarum volucer rapit axis equarum:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권293)
lacrimas non pertulit ultra Bellipotens, hastam laeva transumit et alto, haud mora, desiluit curru, clipeoque receptam laedit in amplexu dictisque ita mulcet amicis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권111)
bellipotens prae se deus agmina passim mille rapit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권226)
stat medius campis etiamnum cuspide sicea Bellipotens, iamque hos clipeum, iam vertit ad illos arma ciens, aboletque domos, conubia, natos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권161)
desiluit iustis commotus in arma querellis Bellipotens, cui sola vagum per inane ruenti Ira comes, reliqui sudant ad bella Furores, nec mora, cum maestam monitu Letoida duro increpat adsistens:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권359)
Fac me, inquit, oro, magister, ut sim certus an recte supersederim 'nanos' dicere parva statura homines maluerimque eos 'pumiliones' appellare, quoniam hoc scriptum esse in libris veterum memineram, 'nanos' autem sordidum esse verbum et barbarum credebam?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIII 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION