라틴어 문장 검색

Adita igitur hereditate provinciam populus Romanus non quidem bello nec armis, sed, quod aequius, testamenti iure retinebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ASIATICUM 3:1)
Adde truces Lepidi motus, Alpinaque bella, Armaque Sertori, revocato consule, victa, Et currus, quos egit eques:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:52)
Nos, Cato, da veniam, Pompeii duxit in arma Non belli civilis amor, partesque favore Fecimus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 3:9)
alii ad fabulam referunt, quia dicitur in bello Gigantum arma perdidisse turbata, ut quasi ipsa nunc reparet:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4357)
nec rudem crudi laboris ante vitam duxerant milites quos ad perenne cingulum Christus vocat, sueta virtus bello et armis militat sacrariis.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.14)
hoc sese ostentans habitu ventosa virago inter utramque aciem supereminet et phaleratum circumflectit equum, vultuque et voce minatur adversum spectans cuneum, quem milite raro et paupertinis ad bella coegerat armis Mens Humilis, regina quidem, sed egens alieni auxilii proprio nec sat confisa paratu, Spem sibi collegam coniunxerat, edita cuius et suspensa ab humo est opulentia divite regno, ergo Humilem postquam male sana Superbia Mentem vilibus instructam nullo ostentamine telis aspicit, in vocem dictis se effundit amaris:
(프루덴티우스, Psychomachia, section 149)
atque ibi Simul rem, et belli gloriam armis repperi.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 192)
nunc arma defunctumque bello barbiton hic paries habebit, laevum marinae qui Veneris latus custodit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 262)
segnis iacebat belli et armorum immemor,
(세네카, Troades 334:1)
nec arma aut bellum quisquam apparare, sed pro se quisque legatos mitti iubebat ad petendam erroris veniam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 201:2)
Is plura consilio quam vi gerens hospitiis magis regulorum conciliandisque per amicitiam principum novis gentibus quam bello aut armis rem Carthaginiensem auxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 12:1)
decem milia Celtiberum mercede Turduli conducunt alienisque armis parabant bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 199:2)
nihil certe insanabile nec quod bello et armis persequendum esse censeatis commisi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 451:1)
nunc propalam Macedoniam in servitutem petere, ne rex vicinus imperio sit Romano, ne gens bello nobilis arma habeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 567:1)
Ipse etiam, ut, cuius fuerit, cognoscere posses bella movet clipeus, deque armis arma feruntur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 65:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION