라틴어 문장 검색

an fratris te bella mei patriaeque biremes terrificant magnoque impar urgeris ab hoste?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 455:1)
quattuor hinc rapimur viginti et milia raedis,mansuri oppidulo, quod versu dicere non est,signis perfacile est:
(호라티우스의 풍자, 1권, 05장56)
Sed dum tota domus raeda componitur una, substitit ad veteres arcus madidamque Capenam, hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae, nunc sacri fontis nemus et delubra locantur Iudaeis, quorum cophinus faenumque supellex (omnis enim populo mercedem pendere iussa est arbor et eiectis mendicat silva Camenis). in vallem Egeriae descendimus et speluncas dissimiles veris, quanto praesentius esset numen aquis, viridi si margine clauderet undas herba, nec ingentium violarent marmora tofum.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III4)
"inde caput morbi, raedarum transitus arto vicorum in flexu et stantis convicia mandrae eripient somnum Druso vitulisque marinis."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III93)
Montani quoque venter adest abdomine tardus, et matutino sudans Crispinus amomo quantum vix redolent duo funera, saevior illo Pompeius tenui iugulos aperire susurro, et qui vulturibus servabat viscera Dacis Fuscus marmorea meditatus proelia villa, et cum mortifero prudens Veiento Catullo, qui numquam visae flagrabat amore puellae, grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum, caecus adulator, dirusque a ponte satelles dignus Aricinos qui mendicaret ad axes blandaque devexae iactaret basia raedae.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV47)
quem contra non longa vecta biremi Adpulerat scelerata manus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:19)
cum se parva Cleopatra biremi, Corrupto custode Phari laxare catenas, Intulit Emathiis, ignaro Caesare, tectis;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:30)
Capena grandi porta qua pluit gutta Phrygiumque Matris Almo qua lavat ferrum, Horatiorum qua viret sacer campus Et qua pusilli fervet Herculis fanum, Faustine, plena Bassus ibat in raeda, Omnis beati copias trahens ruris.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLVII1)
Cum cathedrata litos portet tibi raeda ministros Et Libys in longo pulvere sudet eques, Strataque non unas cingant triclinia Baias Et Thetis unguento palleat uncta tuo, Candida Setini rumpant crystalla trientes, Dormiat in pluma nec meliore Venus:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XIV1)
biremis naves habentes remorum ordinem geminum, ut alibi triplici pubes quam Dardana versu inpellunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1825)
quidam tamen 'biremes' ad suum tempus volunt dixisse Vergilium, negantes Troicis temporibus biremes fuisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1826)
Varro enim ait post aliquot annos inventas biremes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1827)
Cicero cum hic de raeda reiecta paenula desiluisset.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4163)
celsas videre rates quia dixit geminasque legit de classe biremes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1071)
haud epistulam dictavi sedens in raeda, cum in castra proficiscerer a quibus aberam bidui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 17 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION