라틴어 문장 검색

Habebant autem semper circa se catervam de latorum, calumniatorum, et iuratorum pragmaticorum, ita ut quidvis pro arbitruo suo veredicto exhiberi et confirmari efficerent, sive de facto, sive de valore.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 20:3)
Itaque optime succedit quando parentes suam apud liberos auctoritatem tuentur, crumenam laxant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:16)
Verum si quis diligenter animadvertat sit in laude quod sit in lucro, obtinet enim proverbium illud, lucra levia crumenam efficere gravem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:3)
Tunc primum praeceptoris officio fungi, apud Philadelphienses, humanissimos juxta ac doctissimos, deficiente crumena, coeperam, et doctorum aliorum, me doctrina et usu longe antecedentium, vestigia sedulo insequebar.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.35)
Et delator es et calumniator, Et fraudator es et negotiator, Et fellator es et lanista.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXVI1)
quod contra copiosissime defensum esse contendi non ab homine alieno neque ab aliquo calumniatore atque improbo, sed ab equite Romano, propinquo ac necessario suo, quem ipse Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 28장 2:2)
Calumniator ab ove cum peteret canis, Quem commendasse panem se contenderet, Lupus citatus testis non unum modo Deberi dixit, verum affirmavit decem.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ovis, canis, et lupus.2)
Cogita nunc, an huic fur aut calumniator aut vicinus impotens aut dives aliquis regnum orbae senectutis exercens facere iniuriam possit, cui bellum et hostis et ille egregiam artem quassandarum urbium professus eripere nihil potuit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 27:1)
et fidei acerrimus exactor est perfidus, et mendacia persequitur ipse periurus, et litem sibi inferri aegerrime calumniator patitur;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 155:3)
" Sed quia in hac," inquit, " tam insana hominum ambitione tot calumniatoribus in deterius recta torquentibus parum tuta simplicitas est et plus futurum semper est quod obstet quam quod succedat, a foro quidem et publico recedendum est, sed habet ubi se etiam in privato laxe explicet magnus animus ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 37:1)
at si rogandus, simulator parati dissimulator petiti, venditator 1 praestiti publicator occulti, calumniator morati infitiator soluti;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION