라틴어 문장 검색

Cujus statura mediocritatis canone modificata decenter, nec de diminutione querebatur apheresis, nec de superfluitatis prothesi tristabatur, cujus caput pruinosis canitiei crinibus investitum, hiemalis senii gerebat signaculum:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:2)
Quod quamvis injustum sit, ut haec fiat altercatio, nisi ex canonum decreto et sententia alter eorum fuerit condemnatus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 116:3)
Transitus autem a corruptione ad incorruptionem, a mortalitate ad immortalitatem, a perturbatione ad tranquillitatem.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 4:16)
Inseritur hoc loco dogma de incorruptione animae, quod ipsa vera et beata vita sit, quam unusquisque bene conscius vivit multo purius ac beatius, cum hujus carnis anima nostra deposuerit involucrum, et quodam carcere isto fuerit absoluta corporeo;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 4:1)
Delebo, inquit, corruptelam carnis, ut scribam incorruptionem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:13)
Lotharius frater eius, citus et levis, relicta legitima coniuge contra sanctorum canones et Nicolai papae iussum inlicite concubina usus est.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:11)
Unde optimus canon sumitur aperturae et solutionum corporum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 448:1)
Etiam canones praedominantiarum qui occurrunt colligendi sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 473:1)
Veniet, veniet illa dies, qua corruptivum hoc et mortale incorruptionem induat et immortali-tatem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 11:1)
quod hactenus eos esto putatos, sed praesentem iam modo ad causam illi ex canone non requiruntur, qui ambo ad secundas nuptias transierunt, si annos ipsius computemus, habet efficaciam de iuventute, de senectute consulum, si litteras vel ingenium conferamus, certat natura doctrinae.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 18:2)
Haec et de corporis eius incorruptione breuiter attigimus, ut, quanta esset uiri sublimitas, legentibus notius existeret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 3:13)
In nomine Domini Dei et Saluatoris nostri Iesu Christi, regnante in perpetuum ac gubernante suam ecclesiam eodem Domino Iesu Christo, placuit conuenire nos iuxta morem canonum uenerabilium, tractaturos de necessariis ecclesiae negotiis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 1:5)
Optime omnibus placet, quaeque definierunt sanctorum canones patrum, nos quoque omnes alacri animo libentissime seruare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 1:16)
Quibus statim protuli eundem librum canonum, et ex eodem libro X capitula, quae per loca notaueram, quia maxime nobis necessaria sciebam, illis coram ostendi, et, ut haec diligentius ab omnibus susciperentur, rogaui.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 1:17)
Quisquis igitur contra hanc sententiam, iuxta decreta canonum, nostra etiam consensione ac subscriptione manus nostrae confirmatam, quoquo modo uenire, eamque infringere temtauerit, nouerit se ab omni officio sacerdotali et nostra societate separatum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION