라틴어 문장 검색

Illa uigil, studiosa, libens, attenta, laborans, Indulgens operi, mentem deducit in actum, Non habitu uilis nec uultu sordida, gestu Degener, incompta uerbis uel barbara factis, Sed tamen in uultu proscribit signa laboris Pallor;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:2)
Nec tamen a cantu sonus eius degener errat, Sed comitum uoces uox preuenit eius adulto Concentu, quem non cantus obtusio reddit Insipidum, cui dat uocis dulcedo saporem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 30:6)
Et ne degeneres scurrili more lacertos Exerat et turpi uexet sua brachia gestu, Aut fastum signans ulnas exemplet in arcum, Admonet illa uirum, uel ne delibet eundo Articulisque pedum terram, uix terrea tangens, Eius legitimo firmat uestigia gressu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:8)
Ne cultu nimium crinis lasciuus adequet Femineos luxus sexusque recidat honorem, Aut nimis incomptus iaceat, scalore profundo Degener et iuuenem proprii neglectus honoris Philosophum nimis esse probet, tenet inter utrumque Illa modum proprioque locat de more capillos.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:9)
Sed quamuis habitus mutacio, uultus Degener, inconstans gestus terrere uidentem Posset et a recto stupidam diuertere mentem, Non tamen illa metu nutat, sed uisa parumper Miratur nec mentis abest constancia firme.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:22)
sed degener ensis Respuit egressus istos dextreque monenti Denegat officium, malens torpore quietis Vti quam uarios belli sen tire tumultus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:8)
Nunc mea tela iacent, quibus olim uictus Achilles Cessit, degeneri mentitus ueste puellam;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 12:19)
Inque colum clauam uertens, in pensa sagittas, In fusum pharetras, Alcides degener armis Totus femineos male degenerauit in actus".
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 12:20)
Degeneri pugna, seruili Marte, doloso Insultu, belli furias mollitur in hostem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:13)
Sed tamen, cum a poetis deorum pluralitas somniatur, vel ipsi dii venereis ferulis manus subduxisse dicuntur, in his, falsitatis umbra lucescit, nec in hoc, poeta a suae proprietatis genere degener invenitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:9)
Vestes non a nativo colore materiae appositivi coloris adulteratione degeneris, suburbanae materiae vulgaritatem artificiosae operationis defendebant subsidio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 78:7)
Disciplinamvero contra servos et degeneres exerceas, conpunctionem vero ergo spontepenitentes diligas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 43:2)
"Amicussi permanserit fixus, erit tibi quasi coæqualis, et in domesticistuis fiducialiter aget.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 107:6)
Nec poterat fieri ut bonum generaret filium, qui ipse bono patri nequam, et filius et naturae et eruditionis degener exstitisset.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 2:9)
Excedentes enim e vita morte fortuita conviciis insectantur ut degeneres et ignavos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 44:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION