라틴어 문장 검색

Neque nummulis paucis tributi aut recognitionis nomine contenti simus, sed (divino favore innisi) de iure nostro ad regnum ipsum Galliae armis experiamur, memores plane regem Franciae in Anglia quondam captivum, rurus regem Angliae in Gallia coronatum maiores nostros vidisse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 4:2)
Atque ubi paulum se confirmavit, in gregem coaequalium compellitur, et hordeo alitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 8:7)
Inter presbyteros et coaequales primus in opere, extremus in ordine.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:24)
rei publicae statum illum, quem tu meo consilio, ego divino confirmatum putabam, qui bonorum omnium coniunctione et auctoritate consulatus mei fixus et fundatus videbatur, nisi quis nos deus respexerit, elapsum scito esse de manibus uno hoc iudicio, si iudicium est triginta homines populi Romani levissimos ac nequissimos nummulis acceptis ius ac fas omne delere et, quod omnes non modo homines verum etiam pecudes factum esse sciant, id Thalnam et Plautum et Spongiam et ceteras huius modi quisquilias statuere numquam esse factum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 13:2)
tu si tuis blanditiis tamen a Sicyoniis nummulorum aliquid expresseris, velim me facias certiorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 19 18:7)
nihil prorsus aliud curant nisi agros, nisi villulas, nisi nummulos suos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 13 4:2)
Dum illa carnis etiam paululum delibat . . . et dum coaequale natalium suorum sinciput in carnarium furca reponit, fracta est putris sella, quae staturae altitudinem adiecerat, anumque pondere suo deiectam super foculum mittit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 136:1)
Illorum est honor consecratio coaequalium.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION