라틴어 문장 검색

quid de his cogites et quando scire velim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 3 2:7)
tu ipse cum Sexto scire velim quid cogites de exeundo de totaque re quid existimes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 14 5:5)
quos scias licet male cogitare.
(세네카, 행복론, Liber II 101:3)
quod solum scio, scelus cogitat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, homicida in se.35)
Sed et si ipsam agnoveris tecum vel cum quolibet alio saepe alterius et indiscrete facta recolere, vel ipsius sub cuiusque calliditatis ingenio attente vitam moresque disquirere, eam scias de amore alterius cogitare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 5장: 우리의 사랑이 반응을 보이는 징후들은 무엇인가 1:12)
Ideo postea habes quia iratus Dominus est, quoniam quamvis cogitaret, hoc est sciret, quia homo positus in terrae regione, carnem portans, sine peccato esse non possit (terra enim velut quidam tentationum locus est, caroque corruptelae illecebra) tamen cum haberent mentem rationis capacem virtutemque animae infusam corpori, sine consideratione aliqua in lapsum ruerunt, ex quo revocare se nollent.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 3:9)
Cuius post abitum, bene Iulianus cogitans et prudenter, scirique volens quod praesenti quoque pepercisset, caritates eius cum re familiari intacta, publico cursu usu permisso, ad Orientem vehi tutius imperavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 22:1)
Scio, atque in cogitando maerore augeor, nam propemodum iam ostendit suam sententiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 147)
Talia sciat oportet, qui multa vult scire, non cogitare, quantum temporis tibi auferat mala valetudo, quantum occupatio publica, quantum occupatio privata, quantum occupatio cotidiana, quantum somnus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 41:1)
tu quid cogites de transeundo in Epirum scire sane velim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 1 10:11)
itaque designatos extemplo sortiri placuit provincias, ut, cum utri Macedonia consuli cuique praetori classis evenisset sciretur, ii iam inde cogitarent pararentque quae bello usui forent, senatumque consulerent, si qua de re consulto opus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 207:1)
sed ille vir bonus, qui haec non vocibus tantum sibi nota atque nominibus aurium tenus in usum linguae perceperit, sed qui virtutes ipsas mente complexus ita sentiat, nec in cogitando ita laborabit sed, quod sciet, vere dicet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 69:2)
Hi si volent scire quam brevis ipsorum vita sit, cogitent ex quota parte sua sit.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 118:2)
"Publius Decius princeps in ea familia consul, cum se devoveret, et equo admisso in mediam aciem Latinorum irruebat, aliquid de voluptatibus suis cogitabat, ubi ut eam caperet aut quando, cum sciret confestim esse moriendum, eamque mortem ardentiori studio peteret quam Epycurus voluptatem petendam putat?
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:10)
Ego cogitem in eo, qui vivit, omnia posse fortunam, potius quam cogitem in eo, qui scit mori, nil posse fortunam?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION