라틴어 문장 검색

O si licuisset etsi non cohabitante saltem vicino te in domino perfrui ad crebrum et dulce conloquium!
(아우구스티누스, 편지들, 20. (A. D. 402 Epist. LXVII) Domino Carissimo et Desiderantissimo et Honorando In Christo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus In Domino salutem 3:1)
Si ergo repullulastis sanum sapere, orate, ne intretis in temptationem, ne iterum in contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, seditiones, susurrationes.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 3:8)
Ebrietas multiplicat animositatem imprudentis in offensionem, minorans virtutem et faciens vulnera.
(불가타 성경, 집회서, 31장40)
Assumite rastrum bone humilitatis, atque glebis exuste animositatis occatis, agellum sternite mentis vestre, ne forte celestis imber, sementem vestram ante iactum preveniens, in vacuum de altissimo cadat. 16.
(단테 알리기에리, Epistolae 29:2)
quid, quod in his quoque exigendae vindictae repperitur animositas?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 27:2)
non tamen abstinvit n. v. i. q. p. bene Priamo animositatem regiam dedit, ut mori honeste velit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5341)
quae tua deinceps exhortatio, quae reparationem suadentis 1 animositas!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Constantio suo salutem 1:7)
excrescit amplitudo proloquii angustias regulares et tamquam parvo auro grandis gemma vix capitur emicatque ut equi potentis animositas, cui frementi, si inter tesqua vel confraga frenorum lege teneatur, intellegis non tam cursum deesse quam campum, quid multis?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 9:1)
sed animositati nostrae tam temerariae tamque periculosae non nos aut ambustam murorum faciem 1 aut putrem sudium cratem aut propugnacula vigilum trita pectoribus confidimus opitulatura;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 2:1)
Itaque non sine foro, non sine macello, non sine balneis, tabernis, officinis, stabulis, nundinis vestris ceterisque commerciis cohabitamus in hoc saeculo.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 2:1)
ebrietati, animositati, litigio, contentioni, inuidiae, ceterisque huiusmodi facinoribus sua colla, abiecto leui iugo Christi, subdentes.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIV.11)
fugatis daemoniorum sensibus, expulsaque a uobis sollicitatione uenenosi et deceptibilis hostis, per aquam et Spiritum Sanctum renati ei, cui credideritis, in splendore gloriae sempiternae cohabitare, eius opitulante munificentia ualeatis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X. 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION