라틴어 문장 검색

Haec sunt demum illa quae inter reges magnos pro certissimis amoris pignoribus et tesseris merito censeri possunt, communicatio scilicet et participatio mutua negotiorum status, praetermissis honoris caeremoniis curiosis quae affectui alicui insigni postponi debent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 17:3)
Neque vero communicatio caloris, sive natura ejus transitiva per quam corpus admotum corpori calido incalescit, confundi debet cum forma calidi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 222:1)
sit natura inquisita Communicatio Qualitatis absque Commistione Substantiae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 277:2)
Instantia Lucis dabit vel constituet unam speciem communicationis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 277:3)
Communicatio enim lucis est tanquam momentanea, et statim perit, amota luce originali.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 277:5)
Neque enim calor diffundit se in calefaciendo per communicationem primi caloris;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 460:14)
et magneticis, quatenus ad communicationem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:19)
Iam vero, ut a theologica et philosophica veritate ad veritatem aut potius veracitatem in civibus negotiis transeamus, agnoscent vel ipsi qui eam non exercent apertam et minime fucatam in negotiis gerendis rationem praecipuum esse humanae naturae decus;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 3:2)
Bonitas moralis virtuti illi theologicae charitati respondet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:7)
At illud plane ad miraculum proxime accedit (quocum claudam hunc de primo amicitiae fructu sermonem), nimirum istam cum amicis communicationem contrarios duos effectus producere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 5:8)
Neque hoc intelligendum est tantum de consilio fideli quod ab amicis dari solet, sed antequam de illo dicamus, certum est quicunque animum cogitationibus multis gravatum habet, ingenium eius et intellectum clarescere veluti in diem communicatione consiliorum et discursu cum alio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 6:5)
ad secundam vero per documenta spiritualia que humanam rationem transcendunt, dummodo illa sequamur secundum virtutes theologicas operando, fidem spem scilicet et karitatem. 9.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:18)
communicationemque omnem, dum melius rectiusque in Americanos facere inciperent Britanni, penitus prohiberi.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.25)
"Quae enim communicatio luci ad tenebras, qui consensus Christo et Belial?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:32)
est etiam theologica ratio, quia ignorantes usum Venerium videre dicuntur et numina:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6047)

SEARCH

MENU NAVIGATION