라틴어 문장 검색

Differentiarum aliae quidem sunt secundum quas dividimus genera in species, aliae secundum quas ea quae diversa sunt specificantur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:11)
Aliud quippe exigit ex eo quod est divisiva, et aliud ex eo quod est constitutiva, licet modis omnibus eadem sit numero divisiva et constitutiva differentia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:14)
Tale igitur est dicere aliam esse differentiam divisivam, et aliam constitutivam, ac si dicamus alterius proprietatis esse divisivam, alterius constitutivam, licet penitus ea sit divisiva quae constitutiva, et e converso.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:15)
ea namque solummodo natura moventur quae ceteris animantibus homines ostendit aequales, non vera quae rationis differentia nos a cunctis facit animalibus separari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 5장: 어떤 사람들이 사랑을 할 수 있나 3:6)
Nam quum omnes homines uno sumus ab initio stipite derivati unamque secundum naturam originem traximus omnes, non forma, non corporis cultus, non etiam opulentia rerum, sed sola fuit morum probitas quae primitus nobilitate distinxit homines ac generis induxit differentiam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 5:10)
Non sit tibi molestum inter tot amicitias illam quam spiritalem ad differentiam aliarum credimus nominandam, quae illis quodammodo involvitur et obscuratur, et illam quaerentibus et desiderantibus occurrunt et obstrepunt ab earum, ut ita dixerim, communione secernere;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:25)
et quamvis inter has virtutes magna sit differentia, in eo tamen quod virtutes sunt, nonnulla est convenientia.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:27)
Cur ex premissis conclusio nata, loquendo Quod premissa velint uultu signetur eorum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:14)
Quomodo concludens conclusio singula fine Legitimo claudit, sistens sermonis habenas;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:19)
Sunt qui in Veneris logica disputantes, in conclusionibus suis, subjectionis, praedicationisque legem relatione mutua sortiuntur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:47)
[0458B] Sed quia tantas Parcarum argutas oppositiones Venerem novi agonistae disputationis ingressuram conflictum, alicujus tergiversatione fallaciae Venus ab Atropos coarctantes conclusionis subtimeret argutias, ipsam disciplinam docendo juxta quae dissertivae disciplinae praecepta suarum argutionum formas excederet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:24)
Sed in conclusione expressissimae inhaerentiae, vinculo veriori subjecti praedicatique carnalis celebretur connexio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:29)
[0482C] Conclusio operis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 98:1)
Si vero de epistolis tractes,primo loco pone salutationem, secundo exordium, tertio narrationem, quartopetitionem et quinto conclusionem. 3.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 104:4)
Non oblitus fui dicere, quia nulla differentia est intercomedere coram rege et alibi.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 180:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION