라틴어 문장 검색

regiones et cuncta sibi adversantia congressione belli edomabat, Turcos et omnes in circuitu subjugabat, donec foedus [0520D] nobiliores et praepotentes terrae cum eo percusserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 30:5)
- Prima die congressionis diversi varie affliguntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 1:2)
Metuentes igitur idem latrones Lycaoniam magna parte campestrem, cum se impares nostris fore congressione stataria documentis frequentibus scirent, tramitibus deviis petivere Pamphyliam, diu quidem intactam, sed timore populationum et caedum, milite per omnia diffuso propinqua, magnis undique praesidiis communitam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 8:1)
Borna vero dux Dalmatiae cum magnis copiis ad Colapium fluvium Liudewito ad se venienti occurrens in prima congressione a Guduscanis deseritur;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 255:1)
Et facta congressione apud Timiomum nobiliter eos vicisset, nisi contigisset Hugonem filium suum ibi ruere.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 10:2)
Tunc clausis obseratisque super me foribus obsidebant locum, quoad sine ullo congressionis suae periculo pestilentiae letalis pervicaci rabie possessus ac peresus absumerer:
(아풀레이우스, 변신, 9권 2:5)
Eodem quoque anno Carlomannum, Francorum Occidentalium regem, aprorum venationem agentem, singularis congressione horrendo dente dilacerans miserabili funere percussit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 68 71:1)
Et vos oves Christi estis, characterem dominicum portatis in sacramento quod accepistis, sed errastis et peristis.
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 3:8)
Metu magno ea congressio in ipso ponti, utroque exercitu inspectante, facta est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 16:1)
Quo charactere et schemate se describi putavit, etsi hoc vaticinium impletum postea fuerit in Adriano Belga (filio cervisiarii ex eadem Belgia, cardinale de Tortosa et Caroli Quinti praeceptore,) qui postea, mortuo Leone, nomine proprio non mutato Adrianus Sextus vocatus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 4:10)
etiam verba, literae, characteres, personae historicae, et caetera;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:5)
Etenim quum sint plura genera doloris in animalibus, et tanquam varii illius characteres (veluti alius est dolor ustionis, alius frigoris intensi, alius puncturae, alius compressionis, alius extensionis, et similium), certissimum est omnia illa, quoad motum, inesse corporibus inanimatis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 281:14)
Huiusmodi controversiarum natura et character optime a D. Paulo exprimitur in monito illo ac praecepto quod circa illud adhibet, devita profanas vocum novitates, et oppositiones falso nominis scientiae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:25)
Qui fuit character imperatoris Adriani, qui poetas, et pictores, et opifices alios in iis scilicet operibus quibus ipse praecellere gestiaebat, capitali quadam invidia prosequebatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 7:4)
Bonitas vero inter omnes virtutes atque animi dignitates facile primas obtinet, cum sit ipsius divinae naturae adumbrata quaedam effigies et character.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION