라틴어 문장 검색

plebs statim a funere ad domum Bruti et Cassi[i] cum facibus tetendit atque aegre repulsa obuium sibi Heluium Cinnam per errorem nominis, quasi Cornelius is esset, quem grauiter pridie contionatum de Caesare requirebat, occidit caputque eius praefixum hastae circumtulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 85장 1:1)
nam et Pinarium equitem R., cum contionante se admissa turba paganorum apud milites subscribere quaedam animaduertisset, curiosum ac speculatorem ratus coram confodi imperauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 27장 3:2)
sed nonnumquam infirmatis faucibus praeconis uoce ad populum contionatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 84장 2:4)
unde melius ad Aeneam refertur medio sic interfata dolore est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4143)
traditur etiam, hanc gemmam contionantibus necessariam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2624)
tunc eius avunculus Brutus, rapto ex eius corpore gladio, processit ad populum et de hac re contionatus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8188)
hic stupet attonitus rostris scilicet ut contionetur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5081)
hic audet contionari et in rostris conventum populi favoremque miratur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5084)
Tum P. Sulpici in tribunatu cottidie contionantis totum genus dicendi penitus cognovimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 89장 3:3)
Gracchum cum videor contionantem in Capitolio videre de M. Octavio deferentem sitellam, tum eum motum animi dico esse inanem, tu autem et Gracchi et Octavi imagines remanere, quae in Capitolium cum pervenerint tum ad animum meum referantur - hoc idem fieri in deo, cuius crebra facie pellantur animi, ex quo esse beati atque aeterni intellegantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 106:2)
Itaque idem Gracchus, quod potes audire, Catule, ex Licinio cliente tuo, litterato homine, quem servum sibi ille habuit ad manum, cum eburneola solitus est habere fistula qui staret occulte post ipsum, cum contionaretur, peritum hominem, qui inflaret celeriter eum sonum, quo illum aut remissum excitaret aut a contentione revocaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 225:2)
In libris enim sententiam dicebamus, contionabamur, philosophiam nobis pro rei publicae procuratione substitutam putabamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 9:2)
in libris enim sententiam dicebamus, contionabamur, philosophiam nobis pro rei publicae procuratione substitutam putabamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 9:2)
Sextilis vidi de edictis Bibuli contionantem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 21 6:6)
Caesarem postero die in oppidum introisse, contionatum esse, inde Romam contendisse, velle ante K. esse ad urbem et pauculos dies ibi commorari, deinde in Hispanias proficisci.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 15 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION