라틴어 문장 검색

Si ergo miraculum est immediata operatio Primi absque cooperatione secundorum agentium—ut ipse Thomas in preallegato libro probat sufficienter—cum in favorem alicuius portenditur, nefas est dicere illud, cui sic favetur, non esse a Deo tanquam beneplacitum sibi provisum. 4.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 11:7)
Igitur cum ad tantas alterationes moveatur aer imperio nature inferioris, que ministra et factura Dei est, ut tonitrua personet, ignem fulgoret, aquam gemat, spargat nivem, grandinea lancinet, nonne imperio Dei movebitur ad quedam sonare verba, ipso distinguente qui maiora distinxit?
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 26:3)
Ne consecrationem quidem terrae sibi vult, quae nos officio cooperationis cum ea et tutelae item ipsius debilitatis exuit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 121:2)
Quaedam consilia Declarationis Holmiensis (anno MCMLXXII) commemorans, inter alia statuit internationalem cooperationem ad oecosystema totius terrae colendum, obligationem contaminantium id oeconomice sustinendi, officium impactionem ambitalem in unoquoque opere vel proposito ponderandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 218:3)
Cooperationis vel communis agendi rationis genera iuvari possunt, quae parvorum operatorum commoda tueantur atque a compilatione locorum oecosystemata servent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 232:8)
“Exigentiae huius operis tam immensae erunt ut vis individuorum inceptorum atque cooperatio singulorum, modo individuali formatorum, non valeant eis satisfacere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 279:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION